Aufsatz 
Scidae Horatianae : p. 1 / E. C. Francke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

dicuntur(dis pietas mea et musa cordi est), deé quibus infra, et omnium longe absurdissimum carmen II, 20(Non usitata...), quod quam miro modo ex carmine proximo II, 19 ortum videatur, propediem demonstrare studebo, et carmen III, 30(Exegi montementum dere perennius...), cujus quum Gruppeus falce sua critica, ut ita dicam, versus 10 16 feliciter desecuisset, blando quodam et specioso relictorum exitu(dum Capitolium Scandet eum tacita virgine pontifex) captum et occaecatum non vidisse hominem acutissimum, cetera omnia languere, vehementer miror. Nemo unquam poeta, nisi qui insaniret, ita de se ipse praedicare poterat, nec mihi potest erui, Horatium in omni re sibi constantem non fuisse sui alias verecundissimum existimatorem alias laudatorem immoderatissimum. Praeterea illi carmini(III, 30) tanta est similitudo cum Ovid. Met. XV, 871 879, quo loco cum sententiae tum verba eadem(exegi, perennis, edax, pars mei) inveniuntur, ut ambo a circumscriptore inscito atque inepto facta esse statuendum sit, nisi vero aut ab Ovidio carmen Horatianum aut Metamorphoseon epilogum ab Horatio conditum malis. Haec duo quum accurate inter se comparaveris, facile intelleges, carmen Horatianum paulo pejus e⸗se. Ex iis enim, quae diruunt, imbres et aquilones haud dubie parum valent; multo efficaciora sunt, quae alia Ovid. Met. XV, 871 afferuntur, Jovis ira, ignes, ferrum. Sed Ovidium suum opus gloriari ne Jovis quidem ira dirui posse, quis crediderit, quid magis absurdum ac nefastum potest garriri? His veritatis trajectionibus non boni utuntur poetae sed scriptores insulsi.

Carm. I, 2.

Gruppeus Fr. Guyeti, H. Peerlkampi, Ph. Buttmanni auctoritate confirmatus, quum per se ipse hujus carminis partes quasdam alienas esse cognovisset, sex strophas(2. 3. 5. 6. 12. 13) ejecit, retinuit septem(1. 4. 7. 8. 9. 10. 11).

Aliorum judicia, quae quidem mihi probentur, novis fulcire rationibus quum non habeam in animo, hoc tamen loco facere non possum, quin cursim moneam, quam singulari stropha 5.(Iliae amnis) sententiae nequitia, stropha 6.(Audiet juventus) sermonis vitio laboret. Sed transeo ad ea, quae Gruppeus noster servata vult.

Horatius, qui a factis, similiter atque in Carm. I, 22, 912 et Carm I, 34, 5, exorsus per translationem simul, unde orta bella civilia quantum damni populo romano contraxerint, significavit, exclamat: Ouem vocet divum populus? Quam mirum! Nempe ipsum Jovem rerum omnium praepotentem, qui jam satis terris nivis atque dirae grandinis misit, cujus est(v. 29) partes scelus expiandi alicui dare. Interprete opus est nullo. Nec minorem affert offensionem, quod posthac Vesta verbo perquam odioso dicitur precibus non exoranda sed fatiganda, et duo versus Adonii, nullo alio interjecto(v. 16. et 28 Templaque Vestae Carmina Vestam) eandem Vestam eodem loco exhibent. Jam vero interrogat, cuinam Juppiter partes daturus sit scelus expiandi? Quasi vero eo tempore, quo hoc carmen compositum est, dubium ac non potius pro certo habitum sit, Octaviano partes esse datas? Et nesciens, cui Juppiter illud munus sit mandaturus, sua sponte ipse quattuor eligit deos, quorum unumquemque nominatim appellans auxilium rogat, Apollinem, Venerem, Martem, Mercurium. Apollinem quidem et Mercurium pro sua quemque natura et facultate aptos fuisse, quorum auxilium imploraretur, concedo. Sed quid causae est, cur Venerem et Martem precibus adeat? Quod ab iis, inquit, populus romanus originem suam traxit. Audio. At qualis est provincia illorum deorum, quibusnam rebus possunt rem romanam