Aufsatz 
Scidae Horatianae : p. 1 / E. C. Francke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

ipsa Dis miscent superis ejecerunt, secernunt popnlo servarunt, non recte mihi fecisse videntur. Desideratur enim verbum, in quo delectationis aliqua significatio sit, qua haud dubie secernere populo omnino caret. Secerni populo nihil aliud sonat nisi alio loco esse atque populum, vix ut meliorem aut editiorem illum locum esse suspiceris et tuo jure vel exules populo secerni dicere possis. Quod si quis neget et dignitatis gradum populo altiorem subesse obtineat, verendum est, ne hoc ipsum multo magis despicientis sit ac superbientis, quam si quis nulla ceterorum comparatione facta felicissimum sese beatissimum- que dicat. Quid quaeris? Hoc verbum aut anceps mediumque aut arrogans et superbum nihil omnino jucunditatis adjunctum habet. Quapropter coicio haec scripta esse ab Horatio:

Hunc, si mobilium turba Quiritium

Certat tergeminis tollere honoribus;

Illum, si proprio condidit horreo,

Quidquid de Libycis verritur areis;

5. Multos castra juvant et lituo tubae

Permixtus sonitus bellaque matribus

Detestata; manet sub Jove frigido

Venator tenerae conjugis immemor.

Me doctarum hederae praemia frontium 10. Dis miscent superis, si neque tibias

Euterpe cohibet nec Polyhymnia

Lesboum refugit tendere barbiton.

Quam exiguo spatio quanta varietas rerum ac gravitas! Quam simplicia, plana, dilucida haec omnia sunt! Quam nullum vocabulum sine causa, nullum supervacaneum! Quam bene omnia inter se apta connexaque! Videsne, quam suavi rerum gradatione homines honorum cupidos ridendos; qui avaritia ardeant, commiserandos; qui omni fere humanitate exuta bellandi aut venandi cupiditate male flagrent, fugiendos et aversandos; illos omnes vanis rebus et despiciendis teneri juvarique, sese animo excolendo et carminum studio longe beatissimum deique simillimum fieri praedicet? Confer denique, quaeso, eum hoc prooemio lepidissimo carmen illud, quod libri scripti habent, unde perspicias, tertiam rei partem aliena materia refertae aliquanto posse splendidiorem esse quam totam, et colligas, quid sit boni poetae, quid mali!

Reliquum est, ut de si particula, quae in versu 10.(si neque tibias) est, loquamur, cui Gruppeus condicionis ac verecundiae vim subici velit. Viro doctissimo etsi invitus facio ut resistam, hoc unum dicere cogor, mihi quidem ejus vocabuli hoc loco eandem notionem videri esse atque in versu 1. et 3.(si mobilium si proprio). Neque tamen negaverim, fieri posse, ut Horatius orationis variandae causa hoc loco cum particulam posuerit, et is, qui verba leves eum Satyris chori v. 31. intermiscuit, ne ea vocula incommode iteraretur, cum si commutaverit. Sive autem quis hoc loco cum sive si particulam temporali potestate subjecta scribi velit, hic locus nihil pugnat cum iis, quibus poeta Venusinus, quid de sua arte sentiat, aperte et modeste ostendit, veluti Carm. I, 6, 9 12; IV, 2, 27 32; IV, 3, 24.

Sed contraria arrogantiaeque plenissima sunt et ea, quae Carm. I, 17, 13 et 14