2
veritati. Atque ita instituam ut, quam paucissimis fieri potuerit verbis, significem, quibus causis permotus aliquid vel exstinguam vel quasi virgula censoria notem ac, ne nimis saepe„haud scio an, vide ne, puto“ et id genus alia ponantur, praecise„deleo, eicio, hoc ineptum est etc.“ dicam, quod eos, qui haec legent, ne arrogantiae mihi ac superbiae tribuant, rogatos atque oratos volo.
Venio nunc ad singula, ubi omnia ea, quae in Gruppei Minoe jam satis tractata sunt, si quidem assentior, silentio praeteribo. Sed priusquam Horatii carmina perlustrare conor, omnes eos adolescentes, qui, quo artificio usus sit hic poeta in carminibus com- ponendis, intellegere gestiant, nonum tertii libri carmen(Donee gratus eram...) legere omnique cogitatione pertractare velim, quippe quod prorsus sit integrum et ita comparatum, ut non modo sententia aliena sed nullum unum verbum potuerit a fraudatore aspergi, quin totum ejus argumentum vitiari ac corrumpi e vestigio omnibus esset perspicuum. Quamobrem quod Jul. Caes. Scaliger hoc ipsum et carmen IV, 3(OQuem tu, Melpomene, semel...) nectare ambrosiaque dulciora et sese talem poetam esse quam totius regem Aragoniae malle dixit, facillime ego in eandem adducor sententiam, nisi quod meum palatum ab insulso piscium jure non minus abhorret quam a cantu piscium aures meae parum eruditae ideoque hujus carminis IV, 3 non solum Hofmano Peerlkampo et Gruppeo auctoribus versus 13— 16(Romae— invido) verum etiam versus 18— 21(0 mutis— praetereuntium) delendos esse censeo.
Carm. I, I.
Gruppeus, qui hoc rectissime prooemium esse duceret, sic contrahendum existimavit:
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum Collegisse juvat, metaque fervidis
Evitata rotis palmaque nobilis
Terrarum dominos evehit ad deos.
5. Hunc si mobilium turba Quiritium Certat tergeminis tollere honoribus, Illum si proprio condidit horreo Quidquid de Libycis verritur areis.
Multos castra juvant et lituo tubae 10. Permixtus sonitus bellaque matribus
Detestata, manet sub Jove frigido
Venator tenerae conjugis immemor.
Me doctarum hederae praemia frontium Secernunt populo, si neque tibias
15. Euterpe cohibet nec Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton.
Profecto negari nequit, prooemium sic amputatum multo esse rectius ac venustius. Sed videndum est, ne quid reliqui factum sit. Ac primum quidem mirum ac molestum
videtur, verbum juvandi in versu 2.(Collegisse juvat...) positum in versu 9.(Multos
castra juvant...) redintegrari idque in eadem versus sede, cujusmodi iterationes, nisi


