Scidae Horatianae. P. I.
Lucilius dicere solebat ea, quae seriberet, neque ab indoctissimis se neque ab doctissimis legi velle, quod alteri nihil intellegerent, alteri plus fortasse
quam ipse. Cioc. de or. II, 6.
Abhine sex annos O. F. Gruppeus librum Minois nomine inscriptum*) edidit, quo praecipue, quae in Horatii scriptis aut ipsi aut aliis viris doctis adulterina visa erant, collecta luculenter disceptavit. Qui et omni doctrina liberaliore politus et mira quadam ingenii sagacitate ornatus quum mihi plurimum profecisse videretur ad Horatii opera restituenda arguteque interpretanda, eandem atque ille viam ac rationem constitui ingredi, si forte propius ad hujus poetac elegantissimi voluntatem accedere et aliqua ex iis, quae haud pauca nondum intellexeram, perspicere possem. Nec fugiebat me, quam acerbe quidam eum, quo duce eram usurus, reprehendissent, et probe sciebam, quam esset difficile omni codicum manuscriptorum ope destitutum, nullis nisi dubii incertique judicii atque elegantiae adminiculis, locos, qui essent corrupti, emendare totasque sententias, ubi seriptoris aut rei natura posceret, exstinguere ac delere. Qua in difficultate vera a falsis distinguendi tantum aberat, ut a proposito meo deterrerer ut, praesertim quum forte fortuna invenissem nova quaedam, quae omnes veritatis numeros in se habere arbitrarer, rei quam susceperam, quoad ejus facere possem, exsequendae majore etiam studio incenderer. Sperabam enim ad Gruppei librum praestantissimum, quem supra commemoravi, quasi racemantem si non multa at aliqua certe addere me posse, quae item docerent, veram esse viam, quam ille cum aliis quibusdam rei criticae principibus inisset ad poctas veteres a corruptelarum sordibus purgandos. Ne multa, ex commentariolis meis, quac idonea videbuntur, excerpta ad examinandum ita proponam, ut ii solent, qui vetere et Socratica ratione ponunt, ad quod alteri contra dicant et disputent. Neque vero dubito, quin multi mihi temeritatis crimen allaturi sint, sed nihil immutavi aut sustuli, quin diu multumque perpendissem, neque pigebit me, ut in hac re tam lubrica, sive ingenii vitio sive ignoratione rerum errasse. Non enim gloriolam sector hominumque existimationi me vendito, sed uni studeo
*) Plena ejus inscriptio est haec: Minos. Ueber die Interpolationen in den römischen Dichtern, mit besonderer Rücksicht auf Horaz, Virgil und Ovid. Von O. F. Gruppe. Leipzig, Verlag von B. G. Teubner. 1859.


