Aufsatz 
De oratione, rerum naturae picturaeque imitatrice : p. 1. / Francke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19

A. Herlingi, aliorum multorum, qui cum utrique eximia harum literarum scientia instrueti summaque ingeniorum subtilitate insignes tam mirifice de humanitatis studiis deque re germanica meruerint, ut nulla unquam oblivio eorum apud Germanos memoriam deletura sit, de origine cum universae linguae tum earum, quae hujus loci sunt, formarum quam maxime inter se dissentiunt. Et alteri quidem has formas grammaticas, quales sunt 011, 2r19, 16eiα, εννQναά, αρν, 1ιν x1εln, timeo, timebam, timui, timebo, timeam, timerem, ex duabus pluribusve vocibus collatas et compositas putant, quae, ut in topiaria insitiones fiunt et inoculationes, sensim et pedetentim coaluerint, alteri eodem modo coortas arbitrantur, quo ramos et folia sua ex se ipsae arbores gignunt et procreant, quorum sen- tentiae etiam Varronis(L. L. 8, 3, 105) haec verba suffragantur:duo genera verborum, unum fecundum, quod declinando multas ex se parit dispariles formas, ut est lego, legis, legam, sic alia: alterum genus sterile, ut est etiam, vix, cras. Qui ejusmodi additamenta agglutinata censent, ii artificialem illarum flexionum originem fingunt; qui, nullius vocabuli extrinsecus beneficio, ex ipsis verborum stirpibus progenita, naturalem; illi e: pronomina personalia et verbum abstractum s. substantivum q. v. esse,&ll, ante exitus verbales orta esse, hi verborum terminationes noli ad vivum resecare hoc vocabulum quasi fetus quosdam dicunt, qui, maturitate adepta, in libertatem vitamque editi sint. Nec desunt, qui has formas explicandi modo hanc modo illam ingrediantur viam et rationem. Cur ego cum naturalis rationis auctore, C. F. Beckero ²²), sentiam, causa haec est, quod omnes omnino verborum compositiones non primae sed compositae aetatis, non naturae sed artis, mihi esse videntur, nec arbitror in ulla una lingua pronomina personalia et verbum illud substantivum ante verborum conjugationem enasci potuisse. Cum enim nominativi pronominum personalium, quoniam, ut supra diximus, localium adverbiorum munere funguntur, nihil aliud significent nisi ubi quid fiat vel quis faciat aut aliquo modo afficiatur, quid naturae convenientius fieri potuit, quam ut, propterea quod nulla actio, nulla res sine loco cogitari potest, unitas rei, ut Varro loquitur, inde a prin- cipio exprimeretur verbo uno?(Quid, quod in lingua hebraica pronomina possessiva nus- quam apparent eorumque vis in nominum exitu posita est, quid, quod in graeca personalium casus obliqui in encliticis numerantur, quid, quod in francogallico sermone pronomina per- sonalia verbis tamquam loco, quo genita sint, nunquam non adhaerescunt? Atque verbi substantivi ea vis, quam nativam et domesticam esse plurimi volunt, a sensuum consuctudine ac natura tam longe abhorret, ut satis mirari non queam, homines vel sagacissimos in tantum conjectos esse errorem, ut prius, quam quae sensibus subjecta essent, a vetustissimis illis hominibus ea verbis expressa esse opinarentur, quae immenso intervallo distarent et abessent. Nec mihi duidem unquam poterit persuaderi, rem ita sese habere, nisi certissimis confirmatum fucrit argumentis, a natura ipsa, antequam has, quas nunc cernimus, arbores procrearet, cömmunem quandam omnium omnino arborum speciem vel simulacrum esse effietum et in lucem editum. Quamobrem quum consentaneum sit, in humanarum rerum primordiis a notionibus vocabulisque plenioribus et angustioribus ad ampliora et inaniora fuisse progrediendum, nonnulli fuerunt, qui pleniorem alii aliam principalem verbi substantivi

²²) C. P. Becker, Organism der Sprache,§§. 50 cet 56. 16 1 3.