. 18
tudine quadam accedit ad eam rationem, quae est inter futurum tempus et conjunctivum. Nec possum quin hoc loco mirum illum hebraici sermonis usum commemorem, ex quo, id quod Ewaldus(ausf. Lehrb. d. hebr. Spr. 5. Ausg.§. 332) et Gesenius(hebr. Gr. 14. A.§. 124, 6) docent, in futurarum rerum serie ac continuatione, ubi ex prioribus tempore posteriores nectuntur, saepissime imperativi vel imperfecti q. v. formae perfectis cum Vav consecutivo conjunctis excipi solent. Ut enim praeterita ex alto et supra repetuntur, ita futura, quae quidem prospiciantur longius, non quae ante pedes posita sint, altius eadem efferri i. e. in lumine minus bono collocanda videntur. Conferri autem quodammodo possunt haec graeca: Hom. II. 4, 160. elrεο„ἀς e uα αtu OA&1ꝓπι⁸ 06 ¼ Ert2εσσεν ενατ◻νε zαʃ% 1ε2ε⁷ε, ddy e syd¶ ˖ειασασ Ibid, 9, 412. l 1α⁴ι 2 ιι εμ⁴ας̈νιιυνν qτεισα⁶ωσν τπ³νμνσμαꝓςαέ‿eιμα ⁶ ‿τ εέν ⁴ιέο νιεστο, dr⁴νο νκναιοας d⁵σινοων
erai. Ceterum quod Herlingius(1. c.) et E. A. Fritschius(Kritik d. bisher. Gramm.
Th. I. 1838) ingeniose explicarunt, univérsam temporum modorumque rationem bipartitam ad praesentia et semota spectare, id hebraici potissimum sermonis consuetudo aperte declarat. Namque hebraicum perfectum q. v. longinqua designat, 1⁴ eνυ(cf. o¹ eνυα ²ιι x0⁶νον s.„ενορ ⁸ dr zOG⁴νον); imperfectum q. v. propinqua, 1 ²diν(cf. ol æurd wuνα— oi*αι το τέινοο*: et ne haec omnia, nullo omnino temporum discrimine, temere misceri (àνο εα‿ νανι uέειαα⁵σεςσ˙εασα) arbitrere, consideres velim, cur voc. hebr.„oläm“ sive „gholâm“, cujus vis naturalis ad abscondita, occulta, remota refertur, non solum in prae- terito tempore ponatur verum etiam in futuro; cur voc. r άα, νοl in utramque valeat partem; cur in graecis aoristi I. et futura generis activi et medii eadem litera notentur. Ad extremum etiam atque etiam te oro rogoque, ne haec, quae ante pedes esse videntur, sub pedibus tibi jaceant:. ϑ⁶³ρσα, 1¶dάEĩ- †ραοσοοννσm¶mᷣακναα ‿ςαα, ν) d‿ε 01⁶ 1a.⁴⁴μν ν νπνπ⁶ τασρν ³ε⁷]) Hoc enim ne putaveris me susque deque habiturum.
Haec, inquam, recordans, quod primum posuissem, naturae rerum picturaeque imitatricem esse orationem, id multa habere, quae possent probari, cum mihi denuo persuasum esset,
ad pensum meum me revocare constitui, ut pro viribus reliqua persequerer. Nempe, ut
r
est in proverbio, in magnis voluisse sat est. Progrediamur igitur ad verborum tempora modosque. Nec vero in sinicae, paene scripsi simicae, linguae naturam inquirere velim, quae primo ortu, ut mihi videtur, ante obdurescebat vel lapidescebat, quam ad orationis humanae dignitatem et splendorem exco- leretur, ita ut non ad veram probamque picturam sed ad sectilia pavimenta et emblemata vermiculata proxime aceedat— nec omnem graeci latinique verbi conformationem considerare sententia est, praesertim cum Latina, quippe manca et mutilata, quam Graeca minorem habeant evidentiam atque perspicuitatem et Curtius in eo libro, quem jamdudum commemoro, hanc totam rem uberrime explanaverit. Id enim unum ago, ut, si quid cum viri doctissimi illius auctoritate dissidere cogor, aperte profitear et in hoc duoque genere causam meam defendi posse adumbrata rei imagine ostendam. Exstitit autem hic acerrima hominum doctissimorum pugna, ut Boppi, Potti, Guil. Humboldti, J. Grimmi, C. F. Beckeri, S. H.
„
8 an) Quid interesset inter praepositiones d26 et dneo, memini puer, ex harum particularum longitudline intelligi uni ex amieis meis videri. b aiulo⸗ 1-18


