Aufsatz 
De oratione, rerum naturae picturaeque imitatrice : p. 1. / Francke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

et significationes excutere inciperem. Sed, quemadmodum jam supra dictum est, cum mihi non integrum sit, omnes hujus rei partes hoc loco pertexere, ut summas attingam et pauca paucis absolvam, transeo ad miram illam viam ac rationem, qua animus humanus rerum aut externa visione et adventicia aut mentis motu aliquo acceptarum imagines ad ipsarum naturam apte et accommodate sonorum varietate et syllabarum incrementis expres- serit et depinxerit. Constat autem tria omnino cjus rei esse genera, quae auctore G. Humboldtio ¹²) solent appellari onomatopoeticum, symbolicum, analogicum. Quorum primum non attinet persequi; consilium est enim grammaticas formas intueri et explicare, quae a sonitu rerum imitando alienissimae sunt et, quamquam cum sensibus aliquam habent rationem, tamen fingi non poterant, nisi mentis oculis res inter se comparari et animo considerari coeptae essent. Nam, quae illis subjiciuntur notiones, eae non magis ab aurium oculorumque usu quam ab animi vi ac cogitatione proficiscuntur 13). Quo in genere haud raro mirandum est, qua saepe arte agat oratio, ut ipsam rerum naturam referat et repraesentet, vix ut dici possit, num symbolice et operte, ut ajunt, an aperte et sane quam plane illa videatur In promptu sunt exempla, ex quibus ¹⁴) hacc propono. 1NA. In linguis semiticis, quibus nomina masculini sexus peculiarem in numero singulari unscmam habent notam, feminina aut in ah aut in ath(eth, ith, oth, uth) exire solere constat, quae eadem in lingua sanscrita formac quadam luxuria et ubertate atque exitu productiore saepissime insigniri, unus omnium gravissimus harum rerum auctor docet, Fr. Boppius. Quod si quis in tanta hujus consugtudinis propagatione roget, qui factum sit, ut debilioris, mollioris, minoris sexus nomina hac in exitu syllaba augerentur, cum meo judicio nulla alia re, nisi quae sensus acriter et vehementer pelleret, hoc effici potuisse statuendum sit, equidem non dubitem respondere, hanc prorsus eandem esse causam, qua multitudinis numerus in accrescendo cernatur, nec mirum videri posse, quod prolis comi- tatu distinctum sit et notatum, idem denotari consuevisse sonorum et syIlabarum accessione. Quod quam late pateat, ex eo potest colligi, quod hebraice et syriace dicitur filia pro filiis. SicPs. 45, 13 filia Tyri pro filiis Tyri i. e. Tyris, Jes. 22, 4 filia populi mei pro popularibus meis; alia ejusdem generis Jes. 16, 1; 23, 10; 37, 22; 52, 2 Jerem. 4, 11. 31; 9, 6; 46, 11. 19. 24. Thren. 4, 22; item habitatrix pro habitatoribus Mich. 1, 111 12; inimica Pre. inimicis Mich. 7, 8. 10. Jes. 21, 13; 13, 2. Profecto

4 s 4

) W. über die Kawiſprache 1 p. XCIV. 24. n een. 44E 2.

2) Optime de hac re Sisserusrunt Guil. Humboldt. 1. c. 27 P. XCVII. sq. Hoffmeister 1. c. II. pagp- 57 66 Hanse ö

) Memorabilia nprimis sunt, quae G. Humboldtius in Mbelle formarum(ek. W. v. Humb. geſ. WW. 3. Bd. p 284) sie tradit:In der Mexikaniſchen Sprache beſteht die Bildung des Plurals bei Wörtern, die in Vocale ausgehen, oder ihre Endconſonanten abſichtlich im Plural wegwerfen, darin, daß der Endvocal mit einem dieſer Sprache eignen, ſtarken, und dadurch eine Pauſe in der Ausſprache verurſachenden Hauche, ausgeſprochen wird. Hierzu tritt zuweilen zugleich die Sylbenverdoppelung: ahuat! Weib, tcotl Gott, plur: ahuà, teteo. Büdliched läßt ſich durch den Ton der Begriff der Vielheit nicht bezeichnen, als indem die erſte Sylbe wieder⸗ holt, der letzten ihr ſcharf abſchneidender Endconſonant genommen, und dem dann bleibenden Endvocal eine ſo ver⸗ weilende und verſtärkte Betonung gegeben wird, daß der Laut ſich gleichſam in der weiten Luft verliert. Im ſüdlichen Dialekt der Guaraniſchen Sprache wird das Suffixum des Perfektum yma in dem Grade mehr oder weniger Langjan ausgeſprochen, als von einer längeren oder kürzeren Vergangenheit die Rede iſt. 9

2