Aufsatz 
De oratione, rerum naturae picturaeque imitatrice : p. 1. / Francke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

certe in medio relinquat, id quod mirum esse videatur, per metathesin et transmutationem

quandam putandi et dicendi verba conjunctivi speciem induunt, ut: Cic. Off. 3, 31. cui quum esset nuntiatum, quod illum iratum allaturum ad se aliquid contra patrem arbitraretur, surrexit e lectulo. Cic. Verr. II. 5, 7, 17. nominat iste servum, quem magistrum pecoris esse diceret(revera dixit, sed is omnino servus in familia non erat). Sall. Cat. 49. ubi consulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsi singillatim cir- cumeundo atque ementiundo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent... Cic. Off. 1, 13. quum Hannibalis permissu exisset e castris, rediit paulo post, quod se- oblitum nescio quid diceret 13) Quae tota ratio ex more gracco enucleari Potest et detegi, qui in talibus infinitivo&y Particulam conjungant, ef. Xen. Cyr. 1, 5, 10. 00d" d 0016 G ⁴1QOι³⁶σηει ‿αά⁵ος diτνς α ἀ‿ςοug. Xen. h. gr. 2, 3, 34. odlr d* 0780,e Mdτ⁶e.. 1*α ueiτσ τιιοεας d Æειιά‿αι 6). Quod quamquam concedendum est, in dicendi verbis longius quam graecum excucurrisse sermonem latinum, quippe qui in relativis enuntiationibus eam conjunctivi vim et significationem, in qua natus esse videtur, diligentissime servaverit, quod infra viderimus, ubi de conjunctionibus hypotacticis, ut de conjunctivorum quasi quibusdam stolonibus ac pestibus?), dicemus, tamen ita efficitur, praesertim si in verbis odsx ν eσει ατν eςειοννπφ³αι quo loco particula sit collocata animadvertas, conjunctivorum illorumdiceretarbitraretur speciem aliunde esse assumtam. Et quam belle, quam festive! Nam, verum si dicimus, nonne haec omnia tam apte inter se cohacrent quam quae aptissime, ut nihil unum ab altero divelli possit et dissolvi, nonne Menenii Agrippae fabulam spectare, nonne rempu- blicam bene constitutam videre, denique nonne in verbo finito, universi capite enuntiati, mollissimo ad animorum motus et accipiendos et exprimendos, tamquam in ore vultuque totius rei habitum conspicere videmur?

Verumtamen ne quid practer rem loquar, non aliam rationem esse suspicari licet lo- cutionumquod sciam,quod meminerim, ut est apud Cic. Fin. 3, 1. Epicurus se unus, quodsciam, sapientem profiteri ausus est. Cic. Lael. 27. nunquam illum ne minima quidem re offendi, quod quidem senserim si contuleris: Terent. Andr. 2, 5, 12. quantum audio, Ter. Eun. 1, 2, 62. quantum suspicor. Cic. N. D. 3, 7. non igitur adhuc, quantum quidem in te est, intelligo esse deos. Cic. Att. 13, 6, 3. et, ut recor- dor, tibi meam(epistolam) misi. Id. ibid. 13, 31. ut mea memoria est. Id. Rep. 2, 31. haud mediocris hic, ut ego quidem intelligo, vir fuit. Ejusdem generis sunt: Cic.

³) Plura collegerunt Madvigius in gr. lat. ed. II. pag. 332. G. T. A. Krüger, gr. lat. vol. II. p. 867, qui hanc consuetudinem latini sermonis propriam et suam mominat, Zumptius gr. lat. ed. VIII. 8 551, qui talia vitiose dicta esse dicit. 6) Multa id genus congessit W. Bacumlein: Unterſuchungen über die griech. Modi und die Partikeln * und dy. Heilbronn 1846. pag 349 s. 4 2) Ne nugas tibi meditari videar, consideres velim quam exiguum in gyrum eonjunetirus modus pro- gressu temporis sit compulsus, quod optime docet F. Diezius i. 1Grammatik d. romaniſchen Sprachen P. III pagg. 298, 305, 307, et perpendas. quid tandem causace sit, cur Francogallica conjunctinsi aliena sit a tempore futuro, cur germanice dicasdamit er glaubt, cur multis rebus recte dici possit el rεια

9εααι pro dνο, de ⁹ιιν⁷