Aufsatz 
Quaestionum elegiacarum spec. I: De parodica Graecorum elegia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

36

V. 5. zeiν,ν accipe de littore Scyllæ et Charybdidis antris adverso, quo Glaucus ob durum Seyllæ animum suspiria ab imo pectore quxisse atque lacrimas effudisse censendus est. Illud autem littus Siculum fuisse affirmant quæ explicandi gratia adduntur verba*α ꝙτἀ σ εyus Airvns, sc. Toοlc.

V. NICANDER Colophonius sive Clarius, Apollinis Clarii sacerdos, medicus, poeta, inde ab anno fere 132 a. Chr. n. Plolemæo Epiphane Egyptiorum rege floruisse narratur.¹) Iam I. G. Schneiderus in Nicandri fragmentorum numero collocavit etiam elegiaca, quæ tamen quo iure Tz⁹ Ereoονμεᷣe νοσς assignaverit incompertum habeo, quippe qui opus illud instar Ovidii Metamorpho- seon ad ipsius Nicandri exemplum compositarum totum hexametrum potius quam partim elegiacum fuisse ex reliquorum fragmentorum ratione mihi persuaserim. Suidas autem Vol. II p. 932 ed. Dernh. Nicandrum præter 0ιασ⁴, Al.εεεμςοισσ³α T2ν LTOOOHνν B!iX eyre z. T. 1. scripsisse ait αι ν̈ιιέμσντιε, unde hoc certissime evincitur, plurima quidem Nicandri poemata versibus heroicis, nonnulla autem alio metro fuisse inclusa. Vnum igitur alterumve car- men elegiacum fuisse produnt fragmenta, quæ tamen ad quemnam titulum referenda sint, nisi ex ipsarum argumento collegeris, aliunde vix ad liquidum perduces. Jam vero ipsum distichorum argu- mentum in caussa est ut Oqtæzd in scholiis ad Ther. 577 laudata ²) elegiaca fuisse coniiciamus; ea enim, sicut O Oιανα de bestiis venenatis et adversus illas remediis, ita de venenato ac morti- fero serpentum morsu eiusque remediis conscripta esse videntur. Sie poecta in Ophiacis narrasse censendus est vite Bacchum enecasse Gεφμέρμαναιν serpentum genus, quæ alio instrumento occidi non posset(fragm. 1). Tum Clari lucus Apollini sacer viperis, phalangiis, scorpiis aliisque mor- dacibus bestiis vacuus esse dicitur(fragm. 2). Præterea Nicander distichis exposnit mortiferum cerastarum morsum insanabilem esse, nisi Psyllus quidam Libycus ad curandum accessisset, qui vel solam salivam morsui inspueret, vel aquam intra dentes haustam, deinde in poculum iniectam vulnerato exsorbendam traderet, vel si veneni acerbitas acrius invaluisset xægrotanti nudo nudus ac- cumberet et suo corpore morbi vim frangeret(fragm. 3). Superest pentameter(fragm. 4), quem ad opus Ereοοιεινιων pertinere monuerunt iam olim interpretes Pollucis comparantes Antonini Liberalis c. 51. ubi eadem auctore non nominato narrantur. In quorum sententiam pedibus ivit Schneiderus. Et profecto verba zdl τντο αmπηανι⁵νιιενσσσν illam coniecturam ſirmarent, nisi hæe verba a Polluce explicandi gratia addita quam ex ipsius Nicandri opere excerpta esse proba- bilius esset. Obstat autem ipse ille pentameter, quem ab Ere§οιονιιμέινοω libris alienum esse supra iam sumus suspicati. Dubium est igitur ex quonam Nicandri poemate illud fragmentum decer-

ptum sit.

1) Vid. Fabricii bibl. Græc. IIII p. 344 sqq. Schneideri præf. ad Nicandri Ther. p. XII sad. Clinton. fast. Hell. III p. 73 sq.

2) Præterea Suidas v. Tdςςνπο hunc grammaticum commentarios scripsisse ait ale NixHνεοοσνσ dpeen, acei Ter acl⁵osevc Oqpexd. ck. Niclas prolegomena ad Geopon. p. LXIIII sq.