Aufsatz 
Quaestionum elegiacarum spec. I: De parodica Graecorum elegia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

locum substituisse hexametros. Iam facile fieri potuit ut duo carmina amœbaæa a Theocrito diverso temporis spatio composita grammaticus quidam, fortasse iam Artemidorus, 3) ita in unum coniun- geret ut priori loco insereret id quod tempore fuit prius, posteriori autem id quod poeta seripsit xtate iam provectior: temere quidem ille, quippe qui non cogitaret de ea quam Hermannus acutis- sime perspexit utriusque carminis discrepantia.

Quæ si probabilis est coniectura, carmen elegiacum ab ipso quidem Theocrito profectum, postea autem cum hexametro eoque perfectiori commutatum est: eaque quæ hodie in lihris reperi- tur utriusque carminis in unum coniunctio tam mature facta erat ut Draco Stratonicensis p. 161 Te?ενκέεᷣoν νμιτενον disputans ad Theocriti idyll. VIII respiceret hisce verbis: Eoi⁷σeε 06 ν ενισισσοσο εν eidνν ν⁹‿, oααυνινν 601 oοτισ εσ&τοννονιαηιομιηG, ni Ob ai-rern 00 der, d⁵α πειορι τν εννεo r0d uiꝓννννεννον τι φ⁵ωυμπ. Idem p. 69 landavit eiusdem idyllii versum 37. vTS o Gνϋρτπωπννε Oeνιτοο εανυινν.

Oãvde να Hοrνα, 71IeO Sr, inεο uονπ. Etiam Virgilius eclog. 3& 7, 45 sqq. Theocritum æmulatus elegiacum illud idyllium ante oculos habuisse videtur.

Quæ quum ita sint, primum periculum fecimus Theocriti carmen elegiacum ab hexametro penitus divellendi atque ita in integrum restituendi ut tetrasticha amœbæa sine ullo exordio atque fine(qua- lia sunt etiam idyllia hexametra I. IIII. V. X.) nude proponantur. Verissime autem intellexit Her- mannus extremum tetrastichum cui in libris tribuitur Menaleæ non posse adseribi, propterea quod puellæ amor memoratur, Daphnidi quidem ille aptus, non idem Menalcæ pueri desiderio flagranti. IHanc coniecturam conſirmare videtur Eratosthenes Scholasticus, qui in epigrammate Anth. Pal. VI, 78 Daphin alloquitur, 1o.̈☛ νυηνυνινα, Theocriti videlicet locum respiciens. Præterea Her- mannus I. IH. Vossio auctore rectissime observavit nullo modo violari rationem antistrophicam po- tuisse neque imparem esse numerum tetrastichorum; quam ob rem ipsi ultimum tetrastichum epi- gramma potius esse videtur quam pars alicuius carminis, id quod parum mihi persuasit vir saga- cissimus. Accedit enim alter scrupulus, quem movet versus 24 omnium librorum consensu Daph- nidi attributus, quanquam verba 11. 60000 in solum Menalcam quadrant ovium pastorem, non item in bubuleum. Quare post versum 20 Daphnidis tetrastichum excidisse, Menalcæ autem versus 21 24 vindicandos esse probabile est. Iam duo postrema tetrasticha ita invicem sibi respondent, ut Menalcas Milonis amorem præ ceteris bonis exoptet, Daphnis se puellæ desiderio flagrare con- ſiteatur.

Iam Snidas Theocritum præter alia carmina etiam&ειmα scripsisse tradit, quæ nescio an non

possint intelligi de solis epigrammatis per codices et editiones vulgatis. Sex priora autem quæ in

3) Quem dispersa antea poetarum bucolicorum carmina in unum corpus redegisse prodit ipsius epigramma in Anth. Pal. VIIII, 205. cf. Wüstemann. præf, ad Theocrit. p. XXI sqq.