17
editionibus leguntur epigrammata nullum aut tenuissimum tantum colorem epigrammatieum induxisse videntur: immo elegiaca sunt fragmenta carminum bucolicorum. Et sicut alia poetarum elegiacorum fragmenta ab epitomatoribus epigrammatum loco in Anthologiam recepta sunt, ita Theoeriti quo- que idylliorum elegiacorum particulæ e communi naufragio servatæ eandem sortem duxisse putandæ sunt. Græculi enim posterioris ætatis ex integris antiquorum poetarum operibus locos quosdam excerpere solebant, quos imitandos sibi proponerent. Sic tetrastichum quod in epigrammatis Theo- eriteis secundum obtinet locum(fragm. 7) 7d†ρα ν εννιν τ. x. X. adbibuit Eratosthenes Scholasticus(Anth. Pal. VI, 73) ad cuius exemplar hoece componeret epigramma:
7 ⁶% r0τ dοωναηναeς,„⁴.³ναοο 1608, T6ν rε νοουνσ
dνννεαο Havt qένιν, d ννυνονsα. 6 TIGv, ds‿ννναο d τ d†νεοεοςσↄ loν„ο ατ zMAl O6ν ας να συιέσσ τινιε⁵εεαιις. ¹)
Ipsum vero exemplar Theocriteum ita comparatum est, ut Daphnis musicæ atque venationi renun- tians tibias, pedum, iaculum, pellem cervinam, peram Pani dedicasse narretur, quæ quidem narratio aptissime quadrat in argumentum idyllii bucolici. Sed etiamsi ponamus illud tetrastichum per se integri epigrammatis dedicatorii vicem sustinere potuisse, hoc tamen minus convenit hexasticho quod primum epigrammatum Theocriteorum obtinet locum(fragm. 6), quippe quod fragmentum potius carminis amœbæi esse videatur, quo pastor quidam se Musis rosas atque serpyllum, Apollini laurum
jam dedicasse ait, hircum vero insuper esse mactaturum. Similiter fere Virgilius ecloga amœbæa5, 62 sq. Et me Phœbus amat: Phoœbo sua semper apud me munera stent, lauri et suave rubens lufacinthas.
Colorem bucolicum multo magis traxerunt tria disticha(fragm. 5), quibus Daphnis in antrum ut
somnum caperet se recepisse, Pan autem et Priapus, formosi pastoris amore inflammati, illum perse- quentes describuntur. Quæ quidem coniectura optime conſirmatur ipsius fragmenti inscriptione qua- lem suppeditat Anthologia Palatina VIIII, 558. Oozgirot ανoion eig f†ννι½τꝙτνναmρ- 70 2.„ 107 SouXOIzone 0e¹ roνυμάσεν. Similiter pastorem eum caprario colloquentem præbent novem disticha(fragm. 2) statuamque Priapeiam et amœnissimum locum quo illa dedicata sit describentem et sacrificia voventem Priapo, quibus efſicere studet ut aut a Daphnidis amore li- beretur aut Daphnide potiatur. Quod et ipsum fragmentum quomodo in quaftuor epigrammata dis- cerptum reperiatur in Anthologia Palatina et Planudea suo loco accuratius exponetur. Quintum denique et sextum hexastichum(fragm. 5& 4) nemo probabiliter interpretabitur, nisi rationem ha- buerit carminis amœhæi. Hinc miræ prodiere ingeniornm hariolationes, Warloni, qui prius frag- mentum tabulæ cuidain pictæ appositum fuisse coniecit ad mentem cousiliumque pictoris explican-
dum, et Riesslingii de mero ingenii lusu cogitantis. Ne multa: habes pastorem, qui, qnum ipse
4) Similiter Aristotelis ad Eudemum elegiæ particula in Ammonii vita Aristotelis p. 46 ed. Bip. in epigrammatis formam redacta reperitur. cf. lacobsii Anth. Pal. Append. Num. 139.


