15
ad eroticam elegiam proxime accessisse videatur. Similia argumenta etiam Philetas, Theoeriti præ- ceptor, nescio an elegiaco metro ¹) tractaverit.
lam TIHEOCRITI Syracusani poetæ bucolici, qui floruit eirea Olympiadem CXXVII, ²) idyllium octavum ita comparatum est ut Menalcas et Daphnis pastores certent duobus carminibus, altero elegiaco, hexametro altero: victorem caprarius iudex advocatus pronuntiat Daphnin. Qua de re qui omnium acu- tissime iudicavit audiamus Godofredum Hermannum opuseulorum vol. V. p. 36 sq. eStatim hæc inventio carminis mira est. Vno enim carmine potius quam duohus certare pueros exspectes; sin autem duobus, priore hexametro, tum vero ut maiorem artem ostenderent elegiaco. Et satis quidem hoc est ad suspicio- nem aliquam interpolationis excitandam, sed tamen ut solum per se, quoniam excusari certe potest, non multum valeat. Aliud vero gravius est, quod est ita comparatum ut rem conſiciat. Nam posterius illud carmen puerorum est unice gregibus suis delectatorum, ab amore autem ita adhuc alienorum, ut Daphnis, ubi formam suam a puella laudari audivit, ludiſicari se ratus humi deiectis oculis pudi- bundus præterierit. Quantum ab hoc distat carmen illud elegiacum, in quo alter aperte se puerum Milonem, alter puellam amare fatentur. Hlinc evidentissime intelligitur eosdem quidem illos pueros esse, Menalcam et Daphnin, sed eos aliquot annis adultiores quam in carmine hexametro. Simul autem patet quid de compositione carminis sit statnendum. Primus idyllii seriptor(nihil est autem quod eum non fuisse Theocritum prodat) solis hexametris usus pueros carmine decertantes fecit. Eius idyllium habuit versus hosce: 1— 50. 65 usque ad finem. Id idyllium alius poeta sic inter- polavit ut, quum pueros iam paullo provectiores ætate faceret, pro versihus 65— 79 poneret versus 51— 60 vel potius, si versus 57— 60, ut supra coniecimus, alieni sunt, versus 51— 57 servatis v. 30 et sequentibus. Id qui fecit v. 5 dνα ενα⁵αρ ut ex scholiis coniici licet pro dι⁵ ⁶αναςεο videtur scripsisse. Postremo grainmaticus aliquis, quum illa duo carmina cantione puerorum inter se differentia sed idem exordium finemque habentia invenisset, coniunxit ea in unum insertis de suo versibus 61& 62. Quodsi quis fortasse ipsum Theocritum ita condidisse hoc idyllium sta- tuat, ut pueris aliud atque aliud carmen tribui posset ac proinde ipsum et hexametrum illud car- men amœhæum et elegiacum scripsisse, ut, prouti quis vellet, alterum eorum carminnm adscisceret, minus illa quidem veri similis, sed tamen non plane inepta sit coniectura.“
IHHactenus summus Hermannus. Sed patet tertia via quæ fortasse paullo propius ad finem per- ducit. Notum est enim Theocritum audivisse Philetam, cuius vestigia quum adhue premeret disei- pulus, ipsius magistri atque Hermesianactis instar elegiacis quoque carminibus bucolicam Musam excoluisse censendus est. QOnarc hoc mihi in mentem venit, Theocritum adolescentem carmen illud amœbæum distichis inclusisse, eundem vero, quum ad maturiorem et ætatis et artis gradum per-
venisset atque bucolico carmini metrum heroicum omnium aptissimum esse sensisset, in distichorum
1) Vide quæ diximus in Philetæ editione p. 6. 17. 2) Vid. Clintonis fast. Hell. III p. 7.


