Aufsatz 
De tempore, quo Heraclidas et composuisse et docuisse Euripides videatur et de nova tragoediam interpretandi ratione inde repetenda, commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4*

gredi liceat, satius duco, Theobaldi Fixii opinionem commemorari, quam multis verbis refutari. IIle enim in praefatione, quam editioni Euripidis(Paris. ap. Didot.) praefixit, ita scribit:Si quis totam fa- bulam perlegat animo ab omni pracconcepta opinione libero, is facile opinor sentiet, compositam esse eam illo tempore, quo Atheniensium res essent pacatae et florentes pietasque morum populi pristina adhuc sic conservata, ut qui de religione populari alias solet liberius judi- care Euripides, eundem hic patrium cultum sacraque instituta et vates ubique reverenter memorare videmus. Longum sane spatium ita con- jecturae relictum! Quando enim liberius scribére inceperit Euripides, aut satis notum non est, quem philosophiae suae praecepta jam primis carminibus docuisse verisimilius sit, aut, si notum esse putatur, tem- poribus expeditionis Siciliensis adscribitur. Sed cum tali morum pietate pristina male Jolai verba(y. 328) congruunt, quae satis graviter sonant: radο πντσ οœαυςι sνσοοσ, Griεο ε ο ½έοανυν ναmτ%s, et Ale- menae desperantis dubitatio(v. 718) el O'ετνν dGοοεσ(Zsdo) αrde olösv elg 4us, superbissimusque animus, ei potius actati conveniens, qua Corey- rae maximam morum perturbationem et confusionem regnasse et mox Pper totam Graeciam ivisse scribit Thucydides lib. III. Pergit autem ita homo ille doctissimus:Accedit quod, quum fabulae argumentum amplam occasionem carpendi Lacedaemonios, quibus post ortum bellum infes- tissimus exstitit poeta, erat praebiturum, nihil tamen omnino in illorum nomen acerbe dictum inveniatur: ut ex his omnibus Heraclidas scri tos esse aliquanto ante bellum Pelop. probabili conjectura sumi possit. Mira sane conclusio! Primum non video, cur argumentum Lacedae- moniis aperte maledicendi occasionem praebuerit, cum inter personas agen- tes non sint Lacedaemonii; argumentum igitur nihil praebere potuit, nisi ut sub altera persona eos perstringeret. Tum vero, quod Lacedaemo- nii non sunt carpti, inde concludere, tragoediam aliquam ante bell. Pelop. et quidem aliquanto antea scriptam esse, audacis est. Inverso ordine recte quidem disputarunt, tragoedias Spartanis infestas in tem- pore flagrantis utriusque populi odii ponendas esse. Quae ut omittamus, de praedictione, immerito ab aliis neglecta, Fixius ita argumentatur.Invasio, quam poeta tetigit, Pleistoanactis est expeditio, facta Ol. 83, 3, quum ille ad Eleusinem usque ad campum Thriasium progressus subita con- versione exercitum domum reduceret, id quod Spartani pecuniis induc- tum fecisse eum accusarunt(Thuc. I., 114. II., 21), Athenienses autem credi potest tribuisse numinis alicujus propitii auxilio. Ecce aeque mira opinio, quae talia Atheniensium animis suggerat, neque cum vero istius

3