Aufsatz 
De tempore, quo Heraclidas et composuisse et docuisse Euripides videatur et de nova tragoediam interpretandi ratione inde repetenda, commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

praedictionis genere, quod infra explicabimus, conspirans. Verumtamen eo processit audaciae Euripidis novissimus ille editor, ut Heraclidas, ab Aristophane scilicet ob eximium pocseos genus, quo excellant, in co- moediis non concerptos eam tragoediam fuisse credat, qua primam suam victoriam poeta consecutus sit, ideoque eam in Ol. 84,3 ponen- dam esse harioletur.

Nos quoque Heraclidas earum tragoediarum esse censemus, quibus poeta suo tempori placere et inservire voluerit, argumentum ab eo delec- tum esse tractandum, quo ad factum quoddam satis illustre, remque publicam omnesque cives afficiens respiceretur, id denique sibi poetam pro- posuisse, ut civibus sententiam aut suam aut praeclari cujusdam viri pro- haret, atque illud consilium tam diligenter ante oculos habuisse, ut in- terdum mythi oblitus unam propemodum temporis sui rationem perse- queretur. Omnia autem et reipubl. Atheniensis et poetae tempora repu- tantibus nullum nobis et argumento et compositioni tragoediae magis idoneum esse videtur, quam Ol. 87,1, quo eodem anno Medeam, Philocteten, Dictyn, Theristas docuisse Euripides dicitur. Ut hic statim dicam, quod invenisse mihi videor, Euripides Heraclidas excogitavit, composuit, do- cuit illo quem diximus anno, postquam ultimi legati Peloponnesiorum, Athenis commorati, Spartam redierunt, scripsitque ea mente, ut summi Periclis, cujus, dum vivebat, partes sequebatur, consilia, quam essent e republica, populo persuaderet; quaecunque et populo et magistratibus molienda jam essent, doceret; animos excitaret civium suorum; feliciter Athenas ex instanti bello exituras esse praediceret; aliquatenus autem Periclem admoneret, ut omnibus jam viribus bello prospiceret muta- toque paullisper vivendi suo genere rumores fugeret civium laudemque consequeretur quum optimi cujusque tum etiam universi populi testi- monio comprobatam. Hanc nostram sententiam, quam ex universa tra- goediae ratione exhausimus, ut probemus, ejus temporis historiam pri- mum enarrabimus duce Thucydide, quo nemo fuit in exquirendis tem- poribus diligentior, quocum, quae Plutarchus retulit, conjungemus, tum enarrationem et mythi et tragoediae dabimus, quo melius quatenus my- thum aut neglexerit aut mutaverit consulto poeta, intelligatur causaeque facilius reperiantur, cur ita voluerit, ut rerum publicarum temporumque quam argumenti tragoediae majorem rationem duxerit.

Periclem jam diu vidisse, qualibus animis Peloponnesii in Athenas essent futuri, opportunam occasionem nacti, testantur Thucydides et Plutarchus(Pericl. 8). Satis est repetere, quem supra jam attulimus Thucydidis locum JI,44,2, quo auxilii Corcyraeis non denegati eausam