16
nem injecerit contra morem Thucydides I. 24. Eo enim loco si Epi- damnus a Corinthio quodam e genere Herculis condita esse dicitur, IHeraclidarum persona melius in Corinthios cadit, nec satis probabile fit, cur, ista originis commemoratione de industria facta, inde in suas ora- tiones aliquod, quo uteretur, argumentum transferre noluerit historicus.
Sed fuerit haec nobis levis armaturae, quam appellant, prima ora- tionis excursio; sint illa vera, quaecunque disputavit Roscherus, quando denique consilium ceperit poeta tragoediam in favorem Corcyraeorum componendi eamque scripserit, id ingenue fateor me nondum intelligere. Ita enim scribit Thucydides I. 44: Aνπναααιàsε dnοdςσασντe ⁴μμ εεαοσν, ye- „OμεμνmE⁵☚μαμ ς Sunαmν, vis r oτεοα 00 NGσĩ 705ν XO0νο1ο᷑ dmτε⁸εειανντο 10˙9 16yOi, 4„ Ti drsαi ετeε᷑ννν Ksuuiois Euαμααõ ν—⁴μνõ vααονσ, ειmιαφe⁴αν d dmou⁵o. Quaenam causa esse potuit, cur inter duas istas conciones tempus incideret, componendae tragoediae docen- daeque sufficiens? Opinatur tamen Roscherus, propter eventum prioris concionis poetam scribendae tragoediae consilium cepisse, ut suas par- tes Pericli adjungeret, cujus mentem complexus esset. Ut facile com- posuerit suas tragoedias poeta(cfr. Val. Max. III, 7 ext. 1, et Bern- hardy. Gr. lit. II. pag. 847), actores tamen acquirendi erant, chorus pe- tendus, tragoediae docendae tempus exspectandum. Num Periclis erat, Corinthios ita timere, ut poetam juberet adhortari, tanquam bello jam instante, ut omnia pararent Athenienses? Num rejectis Corinthiorum propositionibus Athenarum conditio tam periculosa fuit, ut quale sacri- ficium tragoedia ostendat, tali jam opus esse censerent? Intelligebant quidem, 7 ½˖ũ54dô TTeποωπννσσεος n62euον ναm moΤᴵ⁊2 30εσνα, necdum tamen eo res deducta erat, ut omnia timenda esse arbitrarentur, conjunctisque cum Corcyra Corinthus esset pertimescenda. Quae quum ita sint, Ro- scherum non tota quidem re sed temporibus erravisse arbitramur, inde autem effectum esse, ut quam proposuerit quorundam locorum inter- pretationem, ea falsa plerumque ducenda sit. De qua quoniam in ad- notatione sermo erit, quam tragoediae enarrationi adjiciemus, haec suf- ficiant ad sententiam Roscheri si non funditus tollendam, tamen labe- factandam. Id tamen cum laude auctoris libente animo praedicamus, primum eum fuisse, qui quum non paucos tragoediae versus videret in- terpretationem sibi quaerere ex tempore, quo scripta esset fabula, hau- riendam, rationem ejus operis accuratissime exponeret facemque ita prae- ferret quaerendo alius interpretationis generi, de quo antea ne cogi- tarunt quidem Heraclidarum interpretes.
Sed ut tandem aliquando ad nostram qualemcunque sententiam pro-


