15
gantes, sed qualem rogent, eandem opem praestaturos; hi meritis ma- jorum freti ac propinquitate cum Atheniensium regibus, illi tum primum cum Athenis amicitiam contracturi. Video totam fere similitudinem in supplicum sorte versari. Quodsi libenter tali tragoedia istis temporibus Athenis docta concedo auditores eorum admoneri potuisse, si qui le- gati Athenis tum versarentur societatis petendae causa, equidem tamen poetam crediderim, si, quae Roscheri est sententia, in favorem Cor- cyraeorum tragoediam scripsisset, id apertius facturum, rem Corcyrae- orum melius acturum, societatem civibus diligentius commendare non dubitaturum fuisse. Cujus si tanti intererat, foedus cum Corcyraeis conjungi, ut eam ob causam argumentum tragoediae eligeret, affuerat sine dubio concionibus ipsis aut aliunde sane expertus erat, quaecunque proposuerant Corcyraei. Hi enim maxima commoda jactaverant, quae allatura esset societas, de classe sua Atheniensibus vix minore, de pa- tria Italiam proſiciscentibus opportuna gloriati, de bello, quod Lace- daemonii minarentur, suspicionis movendae causa locuti erant seque pergratissimos fore affirmaverant. Quid? si rei Corcyraeorum tantopere favebat, mythum ille sibi sumpsit, qui, ut hoc unum moneam, quam male promissis suis iidem illi supplices stetissent, narraret? tragoediam composuit, quae quo superbiae progredi auderent supplices, in ſine os- tenderet, ita Athenienses apud ingratos homines beneficium collocaturos esse aperte clamitans,(Alcmena enim legibus Atheniensium renitens, quam facile obliviscantur promissorum suorum tales homines satis de- clarat) praediceretque, fore aliquando, ut supplices redirent ad expug- nandas, vastandas, diripiendas Athenas? Male sane ita commodo Cor- cyraeorum prospexisset poeta. Reputanti vero quae apud Thucydidem Corcyraei loquuntur, dubium esse non potest, quin Euripides aut alium mythum sibi sumpsisset aut illum plane aliter efformavisset, si vere in Corcyraeorum gratiam tragoediam et componere voluisset et docere. Scio quidem, orationibus Thucydidis fidem historicam aliquatenus abrogari, nec aliter Roscherum(p. 549) in hac re voluisse; equidem tamen de iis orationibus, quibus interfuisse auctorem verisimile est, quum in genere aliter judicandum esse existimo, tum maxime in hac re iis fidem nolim recusare, propterea quod, quae illis orationibus involvit argumenta Thucydides, ea ipsa vera fuisse et eventus docuit et in foedere accipiendo Athenienses ea secutos esse affirmavit sum- mus ipse historicus I, 44. Id sane mirum est, quod Roscherus, nisi forte ludens id conjecit, in orationibus vere habitis sermonem fuisse existimat de alterutrius genere ab Heraclidis repetendo, cujus mentio-


