14
gravia. Quoniam autem singulis quoque quibusdam locis ita lucem af- fundere voluit vir doctissimus, de iis postea sermo erit, quam quomodo mythus illi tempori aptus judicari possit, explicaverimus. Primum contra ipsa illa comparationis genera haec habeo, quae dicam, falsum esse, Heraclidas promisisse, ad judicum electorum arbitria sese accommoda- turos esse. Quem in eam rem laudat versum 251, Demophontis est, non Jolai, qui contra v. 185 omnino negat rem se habere cum Eu- rystheo judicio tradendam(conf. infra). Nec magis recte pag. 549 judicatur, Corcyraeos apud Peloponnesios auxilium antea quaesivisse; Corcyraei enim, quo tempore Corinthii societatem cum Megara, Ce- phallenia, Epidauro, Hermione, ceteris iniverunt, socios nondum quae- siverant, quo nomine non est, quod IIlyrios appelles, quos Thucydides I. 27 commemorat. Cognita Corinthiorum societate nuper conquisita, ne tum quidem ipsi socios sibi parare studuerunt, qui legatos antea Corinthum miserunt, cum legatione Lacedaemoniorum et Sicyoniorum conjunctos. Hoc alterum est, in quo erravit Roscherus; frustra enim Corcyraeos Sicyonis et Spartae auxilia implorasse Thucydides I. 28 negat, non affirmat. Corcyraei igitur a Corintho rejecti bellum persequuntur, necdum societate ulla quaesita, qui mox uno eodemque die victores fuerant et in pugna navali et ad Epidamnum, eo superbiae et audaciae proces- serunt, ut captivos praeter Corinthios crudeliter necarent, Cyllenem Eli- densem incenderent, agrum Leucadium vastarent, totum per istum an- num ubique victores. Cfr. Thuc. I. 29. Anno demum insequenti Athe- nas profecti, amicitiam societatemque rogatum, nec ipsi celant, quod remissa videlicet superbia excusare cupiunt, non jactare, se nunquam cum ullo populo societatem contraxisse nec quaesivisse(Thuc. I. 29; 32) nec negant Corinthii(I. 37). Ita ex hac parte, quae intercedere putatur argumenti similitudo, claudicat: Heraclidae ubique rejecti et re- pulsi dissimillimi sunt Corcyraeorum, qui opulentia sua freti nondum ad aliorum opem implorandam confugerant. Sed dicam, quod sentio, aperte. Qua tandem in re sors Corcyraeorum cum Heraclidarum mi- serrima conditione comparari potest? Hi egeni, patria expulsi, illi opu- lenti patriamque non fractis opibus gloriantes; hi nonnisi misericordia Atheniensium confisi, illi summa necessitate coactos ⁴) se venisse ne-
—.... 8 4 5„
4) Thuc. eos ita loquentes inducit apud Corinthos I., 28: à* d8 fusfj⸗ Wuout uure, *„ 3. drναηeνναάσνν⁶αεςσνισ-ʒ§—αάαoονjm sxsirουν lαα˙εε̈ν, ious moisiguααι, oubs ou Sou- 10ντααι, ε⁊τ6οςν τό mννινν ντων, νον dα†ςᷣeεis bveuk. Coactos licet appellet eos qui velit, nec tamen summa necessitate nec Athenas ire.


