Aufsatz 
De tempore, quo Heraclidas et composuisse et docuisse Euripides videatur et de nova tragoediam interpretandi ratione inde repetenda, commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

fugiens, ut tempus fabulae constitueret, in disputationem ea lege in- gressus est, qua credo omnibus in rebus utendum esse, ut ad illa ele- menta revolveretur, a quibus in tali re exeundum est, et certas quas- dam rationes ante constitueret, quam in conjectando prodiret. Ita vero argumentatus est homo doctissimus. Similitudinem rerum in tragoedia quadam tractarum cum rebis publicis Atheniensium qui animadvertisse sibi videatur, ei duo consideranda esse, tota argumenti tractatio itane comparata sit, ut ad factum quoddam, non obscurum aut leve, sed grave satisque illustre eo modo respexisse videatur poeta moniturus, adhortaturus, consolaturus, provocaturus, ut in ejus gratiam mythum notissimum vel mutare ausus sit: an singulas quasdam partes aut ver- sus composuerit ad res publicas spectantes; qua in altera causa maxime cavendum esse, ne quae tragoedia ipsa poposcerit et orationis certum quoddam filum, populorum laudes, convicia, similia, ea in temporis cujusdam gratiam composita esse putentur. Neque omnes praedictiones justam temporis conjiciendi rationem praebere, sed nonnisi majorem ambitum habentes et in singulis rebus afferendis accuratiores. Refu- tatis igitur ceterorum sententiis magnamque partem concerptis tragoe- diam tempori adjudicat, quo legati Corcyraeorum et Corinthiorum Athe- nis commorati res suas egerintin concionibus, quarum primam inter et alteram tragoediam doctam esse ait, aut Lenaeis aut magnis Diony- siis Ol. 86,4. Tragoedia, inquit, supplices praebet receptos, bellum cum eorum persecutoribus, victoriam de iis reportatam, commodum Athe- niensibus inde exoriens sempiternum. His Corcyraeorum cum Athe- niensibus societatem confero, de cujus origine Thucydides in primo historiarum libro retulit. Heraclidas ut popularis et propinquus Eu- rystheus persequitur, ita Corcyram Corinthus mater. Heraclidae ut Eurystheo vetante frustra per totam Graeciam auxilium quaesiverant, ita Corcyra totam Peloponnesum sibi hostilem invenerat, litem ut judi- cio disceptandam aut Sparta aut Sicyon curaret, frustra precata. Ut Heraclidae frustra arbitros totius causae statuendos certamenque of- ferunt singulare, ita Corcyra res suas judicio civitatum Peloponnesia- carum aut oraculi Delphici, quamvis Corinthum jam semel majore fa- vore complexi(Thuc. I. 25.) demandare parata est.

Abpparet, licet id non expressis verbis dixerit auctor, mythi tracta- tionem ipsam spectare credi ad tempora reipublicae quaedam satis nota ac

pas. L. scripsi) eandem fidem scholio ad Equit. in eadem similive causa tribuere non recusabit.