12
quo Lacedaemoni pacem petiverint ab Atheniensibus eamque ut cives sui praeberent Euripidem tragoediam scripsisse, qua omnibus pacem denegantibus repugnaret. Quid multa? Quandoquidem Lacedaemonios pacem petentes, Cleontem adversantem, Euripidem monentem, ut ca- ducae fortunae Athenienses recordentur, reperisse sibi visus est, tra-— goediam ad Ol. 88 ⅜¾ spectare opinatur, quo Pylo capta, nobilissimis Spartanis in insula Sphacteria occupatis, Lacedaemoniis ad pacem qua- cunque conditione ineundam paratis Cleon obstiterit. Denique ex ista praedictione, quam appellant ex eventu, quae insit extremae fabulae, apparere, non multo post irruptionem, quam eo anno a Lacedaemoniis institutam magnus terrae motus impediverit, fabulam doctam esse. De qua opinione quid sentiam nihil attinet dicere, nec opus est, omnia hic denuo refutare, quae refutanda curaverunt jam alii, recte vituperantes pro libitu suae sententiae vel ex Coprei vel ex Jolai sermonibus suf- fragantem; id tamen crediderim, Zirndorferum paullo aliter de tota tra- goediae compositione existimaturum fuisse, si hanc suam opinionem ab- jicere et voluisset et potuisset, qua motus non miramur quod totam scenam de Macariae voluntaria morte superfluam, nec tempori aptam judicavit neque intellexit, quomodo singulae partes tragoediae inter se cohaererent. Athenienses extrema fabula cum Heraclidis non amplius consentire neque Zirndorferus observasse videtur, nec alii, nec tamen poeta celavit, gravissimum ostendens de Eurystheo invitis Atheniensibus sumtum supplicium verbaque Heraclidis minantia, quae frustra suam sibi interpretationem adhuc quaesiverunt. Multa quin ita restent in tragoedia, quae justa temporis definitione ex Athenarum statu, qualis tum erat, explicanda sint, quis est qui dubitet? Dici quidem potest, rem difficilem dictu et inexplicabilem videri, quae cujusque loci ratio, quae causa sit, atqui explicanda est, nec desperanda haec res, ut pro- grediente oratione demonstrabimus.
Festinat enim contento studio cursuque oratio ad eum, qui nos exi- mia commentatione de Euripidis Heraclidis, libro, quem de Thucydidis vita scriptis aetate conscripsit, inserta ad tempus denuo definiendum excitavit, Guilielmum Roscherum dico. Tam accurate de tota re dis- seruit et caute, ut excitet facile homines non socordes ad cupiditatem verum investigandi. Solus omnium fuit, qui, ignorato, quod supra attulimus, scholiastae testimonio, ³) ad argumentum tragoediae con-
³) Nam qui fide scholio ad Acharn. 47 tributa Iphig. Taur. ante Acharn. doctam esse judicavit(qua in re gaudeo quod cum iis consentit, quae in praef. Iph. Aul


