Aufsatz 
De tempore, quo Heraclidas et composuisse et docuisse Euripides videatur et de nova tragoediam interpretandi ratione inde repetenda, commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

occidione, ei quam Athenienses Eurystheo adhibeant in fabula modera- tioni admodum diversa. Esse tum quaedam indicia pacis haud ita pri- dem disjectae(v. 377) et expeditionum in Atticam factarum mentionem (v. 1034), tempori violatae nuper regionis Atticae aptissimam,(recor- datur autem expeditiones in funestissimo illo bello Peloponnesiaco quot- annis factas et cum populationibus longissime patentibus conjunctas) et Spartae singularem quandam commemorationem, quam in v. 740 in- venisse sibi visus est. Nec tamen annum definire ausus in eo acquies- cit, ut nec prius editam esse hanc fabalam quam Ol. 87 suspicetur, nec multo recentiorem quam Ol. 88,2. Quae pleraque non sine aliqua probabili conjectura ac certa ratione dicta esse non dubito affirmare: id tamen quivis concedet, quum Plataeensium caedes, ad quam verbis poetae respici vult Pflugkius, in Ol. 88, 2 cadat, illo anno tragoediam scriptam esse non posse, quadriennium autem, quo se continuerit ejus opinio, in brevius spatium redigendum esse fabulae interpretationem tempore definiendo adjuvari volentibus. Cetera, quae in singulis contra Pflugkii sententiam dicenda videntur, postea suo quodque tempore con- siderabuntur. Tr. Welckerum ei adstipulatum esse, jam supra obiter monui. Id tamen hoc quoque loco repeto, bello jam exorto manifes- tiora esse solere poetae convicia in Lacedaemonios, nec tali eum mo- deratione uti, qualem in Heraclidis ostensum esse et diximus supra et infra videbimus.

Transeo jam ad Herm. Zirndorferi sententiam, quam in disser- tatione ab academia Marburgensi praemio quondam ornatade chronol. fabb. Eurip. aperuit. Omissis singulis rationibus, ex quibus tempus singu- larum tragoediarum petivit, ne ejus libri recensionem scripsisse vi- deamur alii, si ita placet, tempori et loco reservandam, consideremus, quid iis adjutus praeterea e tragoediae argumenti et electione et tractatione consecutus sit. Primum tragoediae argumentum et silentium de Lacedae- moniis satis indicare affirmat, quo tempore illa acta sit, Athenienses neque cum Argivis conjunctos fuisse, neque cum Lacedaemoniis bellum ges- sisse. Quae ut concedamus, de tempore cogitantes, quo bellum cum Lacedaemoniis instabat, Argivi autem neutri bellum parantium res suas adjungebant, cetera tamen, quae rimatus est ille, quantum potuit, plera- que certa quadam ratione carere videntur. Quod sub Heraclidarum persona Lacedaemonios introduci vult, qui Herculis posteri haberi cu- piant, et quorum reges e stirpe Herculis fuisse et vulgo existimentur et poeta v. 1034 indicarit, id quidem fieri potest. Jam vero colligit, quod Heraclidae supplices Athenas veniant, hoc id tempus spectare,

2*