Aufsatz 
De tempore, quo Heraclidas et composuisse et docuisse Euripides videatur et de nova tragoediam interpretandi ratione inde repetenda, commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

ea argumento ipso sunt postulata atque excitata, nec tam in Argivos quam in Eurystheum conjecta. Quid? quod cum verecundia quadam de Argivorum potestate fere loquitur chorus nec timorem quendam belli celat, nec Atheniensibus ubi jam cum Argivis conflixerint aptum nec poetae convenientem, qui in tali causa aliter, hostiliter puto et animose agere consuevit. Uti enim Marclandus ad Supplic. v. 187 poe- tam recte affirmat ex eo inde tempore, quo bellum cum Lacedaemoniis conflagraverit, ubique ardentissimum odium in eos ostendisse nec sibi pepercisse in accumulandis gravissimis et ignaviae et perfidiae crimini- bus, ita bello jam flagrante in Argivos quoque se ostendisset poeta, nisi forte credideris, Argivos, quo tempore poeta tragoediam suam composuerit, in eo jam fuisse, ut in gratiam redirent cum Athenis. Abjecisset sane tum tragoediae docendae consilium. Sunt tamen alia etiam contra Bockhii sententiam monenda. Quae enim de optimatibus

dixit in tragoedia illa injuriam facientibus, haec non intelligo, qui nobi- litatis laudes ibi saepissime celebratas videam, non impugnatos optima- tes neque convicis cumulatos. Deinde cum inimicitias utriusque populi nonnisi unius anni spatium tenuisse ipse dicat vir Ssummus, antea vero et postea Argivorum urbs semper Athenis amica(Thuc. V. 44) fuerit, Lacedaemoniis autem inimica(Thuc. V. 29), tempus, quod excogitandae, elaborandae, docendae tragoediae sufficiat, computare cum nequcam, hanc quoque causam habeo, cur ab hac sententia discedam. Haec si omissis cete- ris tenemus, quae mihi quidem videntur non posse convelli, mirum est, quod Bodius et Bernhardgus a Boekhii partibus non additis argumen- tis stare maluerunt, quam ceteros sequi. Aliter enim de tempore He- raclidarum existimarunt et Godofredus Hermannus, qui ut rationem non reddat, auctoritate tamen sug vincere solet, et Carolus Lachman- nus et Petrus Elmslejus, qui omnes ob numeros elegantiores diligentius a poeta observitatos post Ol. 90 scribi potuisse Heraclidas negaverunt, et Julius Pflugkius, qui quod tempus tragoediae constituerit, jam in examen vocabimus. In praefatione enim, quam Heraclidarum editioni addi- tam Fridericus Welckerus recte dignam existimavit, quae, quicunque poe- tam diligerent, ab iis legeretur, ita ille, majore quam opus erat, moderatione usus, disseruit, vir quum litteris tum Euripidi praematura morte erep- tus, ut universae fabulae pleraque ita comparata esse conjiceret, ut ad Lacedaemoniorum inimicitias aptius referri possent. Atheniensium in supplicibus tuendis fidem ac religionem putat facile arguere Lace- daemohios in iisdem perfidiae ac crudelitatis, vel in Pausaniae regis tetra caede monstratae vel in Plataeensium in deditionem acceptorum