Aufsatz 
De tempore, quo Heraclidas et composuisse et docuisse Euripides videatur et de nova tragoediam interpretandi ratione inde repetenda, commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

inde apparet, quod vel optima arriperet ridenda. In dubium enim non vocatur, quin ita Erechtheum quoque et Andromachen et ferculem Fu- rentem notaverit, quarum tragoediarum et argumenta et argumentorum tractationes identidem versabantur in laudibus Atheniensium. Praeterca vero magnopere errant, qui omnes irrisiones Comici a scholiasta enota- tas esse arbitrentur, cum qui poeseos Euripideae non plane imperitus fuerit, ei sit facile ad cognoscendum, plurimos inveniri praeterea locos in comoediis Aristophanis, qui, quo jure scholiasta putaverit, eodem illusi aut allati esse videantur. Ita facili opera puto demonstrari posse, Heraclidas saepius Comicum respexisse in variis comoediis, quarum hic appello Acharnenses, Equites, Aves. Sed haec mihi tacita quodam- modo relinquenda sunt, nisi forte in annotatione, quam postea fabulae enarrationi subjiciam, locum nanciscar, quo pauca cjus rei exempla proferam. IIla igitur re integra mihi reservata ad institutam dispu- tationem revertor, quae est de chronologia Heraclidarum, cujus praeter scholion Aristoph. non alterum exstat externum argumentum. Eo magis interna argumenta reperire studebant interpretes, quorum quoniam multi fuerunt, qui de tempore Heraclidarum scriberent, eorumque magna est varietas ac dissensio, praecipuos percensere nunc juvat.

Verentibus enim, ne temere vel falsae rei vel non satis cognitae adsentiremur, faciendum nobis videbatur, ut diligenter etiam atque etiam ar- gumenta cum argumentis compararemus, ne, quae in omnibus rebus turpis est, temeritatis in assentiendo errorisque convinceremur. Primum, qui ex totius argumenti et electione et tractatione tempus definire stu- duerit, appello Aag. Boeckhium, virum eximium, scenicae rei veterum judicem longe peritissimum, qui in eo libro, qui est de Graecae tra- goediae principibus, quem triginta octo abhinc annis Heidelbergae scrip- tum Godofredo Hermanno obtulit, pag. 190 ex conviciis hujus tragoe- diae in Argivos jactis apparere suspicatus est, doctam eam esse, quum bellum Argivi pararent adversus Athenienses. Testibus usus versibus 285. 354. 759 actam esse tragoediam conjecit Ol. 90, 3, quum rupto foedere Argivi pace cum Lacedaemoniis facta Atheniensibus bellum inferrent efficientibus optimatibus(Thuc. V. 76), quos ipsos in Hera- clidis Euripidis injuriam facere ait: anno autem proximo quod restituto Argis populari imperio cum Athenis in gratiam reditum esset, calculum eo fieri etiam firmiorem. Haec summi viri sententia quum multis jam impugnata sit rationibus, meum erit his, quas consulto praetereo, novas quasdam addere. Quae enim in tragoedia sibi reperisse visus est con- vicia in Argivos, quibus abundare tragoediam alli quoque censuerunt,

2