Heraclidas cum Theseo, non cum ejus filiis res suas habuisse constanter affirmantibus, homo est populo deditus, nihil vidi magis; nihil enim audet facere, nisi quae antea populo proposuerit et de qui- bus consentientes cives suos cognoverit. At vero Aristophanes hancce aurae popularis captationem hominum quovis modo populo blandientium accerrime persequitur ipsa ista, quam saepius commemoravimus, comoedia, ita ut eum verisimile sit castigare voluisse, si qui Euripidis praeceptis in publicum elatis sustentare ac defendere studerent turpes suas adu- lationes populo factas. Dicat fortasse aliquis, eodem jure a Comico carptum esse videri Aeschylum quoque, cujus Supplicum sententias quasdam populares adoptasse dici possit Euripides. At vero aliter res se habet; quem enim Aeschylus veneratur populum, ei Aristopha- nes non adversatur, moderato nimirum ac sibi temperanti, non sedi- tioso, qualem tempore istius comoediae, inde ab extrema Periclis ae- tate se ostendere coepisse scriptores testantur. Huc accedit, quod Ae- schyli Supplices interposito magno temporis spatio Ol. 79 1l datae esse vi- dentur, neque ejus de republica sententias impugnare solet Comicus, quippe quas tueatur ipse, et quod ubique ignorare sesimulat Aristophanes, si quae intercedit communio sententiarum Aeschyli ct Euripidis, cui nunquam ex- probravit, quod Aeschylo sententias quasdam furatus sit,(quod quam saepe in ipsis Heraclidis fecerit Euripides, infra docebitur et documento sit versus 388 nostrae tragoediae, cum Aeschyl. Persar. v. 827 ad verbum fere consentiens) idem tamen saepissime nec immerito perstringens furta ab Euripide e tragoediis Sophocleis facta, quae, quo magis aequales fue- runt ambo hi tragici, eo facilius cognosci notarique potuerunt et ab Aristophane et ab auditorum caterva.
Quae si recte disputavimus, scholio illi saepe jam memorato fides abroganda non esse videtur. Habemus igitur testimonium satis lucu- lentum, quod Euripidis Heraclidas tragoediam ante Aristophanis Equi- tes h. e. ante Ol. 88, 4. in scenam docet esse productam vel, id si adhuc negatur, scholiastam certe ita voluisse et credidisse. Quae sen- tentia maxime contraria est opinioni quod sciam ubique divulgatae, Co- micum Heraclidas tragoediam usquam in partes suas vocasse negantium, utpote quae carum ex numero sit, quae in laudibus Athenarum prae- dicandis verscentur. In rebus enim tam popularibus jocandi non esse locum. Ita quoque de Jone et Supplicibus statuerunt. Quarum tragoe- diarum irrisionem, etsi negari non potest, scholia Aristophanica nunquam indicasse, inde tamen concludi nequit, iis pepercisse Aristophanem, quem, quo loco legerentur, quae irrideret, parum curae habuisse jam


