5
significatione dictam esse apparet, qua eadem(Quinctilianas IX. 2 usus est. Si Aristophanem a Cratino notatum esse constat, quod Euripidem castigaret, quem imitari tamen ipse videretur dmrνονανενιοs, T,νιν⁸υσα, Eiιrdαeνοᷣοdsαi.(cfr. schol. Plat. Clark. p. 330 Bekk.) ipsumque ita confiteri: Toουνμαα νά̈ αντον ον Gσμαστ˙οο z drοoyyν⁴(efr. Aristoph. fragm. 397 in collectione editionis Paris. ap. Didot p. 500,) hoc velim perpendant, qui ad explicandam hancce rem aggrediuntur. Saepissime enim ubi in Comici verbis colorem quendam Euripideum repereris, tantum abest ut tragicum irridere voluerit, ut dictionis cujus- dam tragicae non immemor non potuisse videatur, quin eam imitaretur.
Sed video me in campum lubricae cujusdam materiae descendisse, in qua, quid veri statuerent, propemodum non invenerunt viri talium rerum peritissimi, nisi forte difficultas laborque discendi tacitam negli- gentiam reddidit. Saepissime enim nec justa causa reperiri potest, cur poetam aliquem, cujus verba imitatus est, notaverit Comicus praestan- tissimus, nec facile est intellectu, quomodo audientes irrisionis suae commonefecerit, nisi forte aut carmina Homeri, Hesiodi(cfr. Schol. ad Plut. 90, 253. 189. Nubb. 81. 646. Ran. 18. Av. 609, in quibus locis ubique Homeri atque Hesiodi mentio fit), tragicorum quotquot sua aetate vixerunt omnium, quorum nullum intactum reliquit, penitus et ita ab auditoribus memoriae mandata in eorum visceribus ut dicunt haesisse putaverit, ut cujus essent sacramento contenderent, aut nonnisi a poeta, quem cavillatus sit, paucisve litterarum prae ceteris peritis intelligi sese vo- luerit. ²) Itaque quae longiorem desiderant orationem, summatim perscriba- mus et prae ceteris reliqua, quae nobis innotuerunt, exempla proferamus, in quibus parodiam agnoscit scholiasta, indicatis antea verae irrisionis ab Aristophane admotae exemplis. Quum Sophocles voce usus esset zw/R»vis, ea significatione ut esset, qui ass zde drlas, Aristophanes hanc ejus νo- uaαzronolæueiꝝ notat Nubb. 1163, verbo utens similiter composito auαœerd. Hac in re scholiastae fides habenda est, affirmanti 70G d T dνοτοοαν Ʒο- qoxldæ‿ ευnrgite,, quum tales novas verborum formationes, ubi fuerint prae- stantissimi alicujus poetae, ab audientibus arripi etiamnum quotidie
2²) Ita Papirio Paeto Cicero scribit ad Fam. IX., 16: ut Servius, frater tuus, quem litteratissimum fuisse judico, facile diceret:„hic versus Plauti non est, hic est“ quod tritas aures haberet notandis generibus poetarum et consuetudine legendi: sic audio Caesarem, quum volumina jam confecerit dmοꝓεςερααατ ν, si quod afferatur ad eum pro meo, quod meum non sit, rejicere solere. Rarum talium hominum genus.


