Aufsatz 
De tempore, quo Heraclidas et composuisse et docuisse Euripides videatur et de nova tragoediam interpretandi ratione inde repetenda, commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

quam deberent progressos ad alias quoque nugas esse delapsos re- perimus, verumtamen quod Sophoclem respici dicunt a scholiorum auc- tore, quum aliunde ab eo poeta tragoediam, cui nomen insit Heraclidis, scriptam esse non constet, sed quoad perspicias, Sophocles e mytho Heracleo praeter Amphitryonem nullam composuerit tragoediam, id non placet, quippe quod novam conjecturam excitet εᷣ IoAdou Toqο⁵s scribentium. Cujus nominis tragoediam verum quidem est, a Sophocle scriptam esse memorari ab eodem scholiasta Aristophanico ad Equites 496, qui ejus rei solus est testis, sed antequam ad conjecturas con- fugerent, hominibus doctis alia quaedam disquisitio instituenda erat, quam solito magis adhuo neglectam esse aegre feras. Quaeritur enim, num istis, quae supra attulimus verbis, scholiasta dicere voluerit, Ari- stophanem, quae primaria exsistit quaestio, totum quendam versum Euripideum notasse, an singula tantum verba aut sententiam quandam, cui accedit secundaria, num irrisionem indicarit scholiasta an eorundem verborum sententiarumve usurpationem: quare, ne fraude aliqua ob- ligemur, officio supersedere non possumus, quid sit et quot modis dicatur nmaAαοσρ a, toties in scholiis reperta vox, deſiniendi: quam quaestionem quum jam in praefatione, quam scripsimus ad editionem Iphig. Aulidens., tetigerimus, eaque hic rescribere displiceat, ne nos in scribendo, in le- gendo alios capiat repetitionis satietas, quae sit summa eorum, quae ibi disputavimus, cum iis conjungemus, quae denuo perpensa nobis invenisse videmur. Ut enim verbis Ciceronis utar, quae dixit in Phi- lipp. X, 2: posteriores cogitationes, ut ajunt, sapientiores solent esse. Est autem haec eadem sententia, quam Euripides ita expressit in Hip- polyto 436: ai devνret πœ̈υν †σοντεες σmπᷣοGi.

Ut statim in initio aperiam, quod sentio, parodia non fere signi- ficat apertam irrisionem, quam significationem ei voci dare nunc con- suevimus, sed sermonem versumque ad alterius similitudinem compo- situm. Quoad scimus, semel tantum ipse scholiasta Aristophanicus quid esset parodia explicuit, ille quidem in annotatione, quam seripsit ad Acharn. v. 8. Toöro, inquit, zαιρροσο mα‿ir, dx dy e TOx‿ꝙνꝙο,οQσς εs- rerezOn. In quo loco quum Comici versus sint zaννν cie Syανινꝙ m'æĩk ꝙt- 10 T0do inneae id roννro 1oενιꝓν.deεμιν νϑd˙ο νανι, scholiasta vero affir- met: Gxr Ʒε 10 1να⁶μισστmτ ει ππάιον Lνονεον, oy obrœg.œασ dον de deεlς ν ⁴duιαι i 10 d0d,⁴αᷣα ονυ τανν νπ⁵ων dmnorelverai: quo magis intelligi nequit, quomodo audientes perspexerint, hoc hemistichium, in quo nihil est, quo offendaris, ludibrii causa e tragoedia Euripidea pe- titum esse, eo magis αeνσρνiά notionem latiore ista, quam voluimus,