tum e metrorum bonitate et forma orationis, denique e comoediis, quibus Aristophanes ceterique comici tragoediae reliquias respexerint. Aristo- phanis enim comoediae quibus temporibus Athenis doctae sint, quum satis constet, simulatque in iis Euripidis carmen aliquod notatur, dubium esse nequit, quin quo tempore scripta sit Aristophanis comoedia, tra- goedia Euripidis Atheniensibus nota jam fuerit. Jam vero quum nulla ſfere comoedia exstet Aristophanis, in qua Euripidi pepercerit, qui, etiamsi quae erat G. Dindorfii opinio merito refutata a novissimo Co- mici fragmentorum editore, ut tragoediam aliquam poetae reprehenderet, integrum drama non composuit, scripsit tamen, quae id unum agant propositumque habeant, ut gravissime Euripidem vexent, Ranas, Pro- agona, fortasse Vespas quoque— nam quod ibi negat Aristophanes Euripidem vexatum iri, hoc tantum abest, ut verum sit, ut maximae reprehensiones Euripidis ibi inveniri queant, licet a scholiis non indi- catae— ubicunque vero possit, versus et sententias Euripidis notet, facile est intellectu, quam multa indicia ex Aristophanis scriptis chro- nologia Euripidea sibi conquirere valeat. Huc accedit, quod scholiis, quae ad Aristophanis comoedias larga manu exhibita sunt, magnopere adjuvamur in reperiendis Comici irrisionibus, ut mirari nos subeat, quod testimonium ab ipso scholiasta nobis proditum adhuc contempserunt, qui de chronologia Heraclidarum scripserunt. Scribit enim ad Aristoph. Equites versus 214— 16, quibus praestantissimus poeta Demosthenem quomodo aura popularis captanda sit isiciario suadentem inducit za- Qarzs a vοεε dꝑοαο od᷑νμρ] oðmera nœl z0 diuοeꝝ deι πιοοmπο royluxdiν νμασκrioiς μυάιυeναυο scholiasta Ravennatis codicis: mαοοꝙνòa Toπνοννꝙ νπα,Jòde„⁴ο zν lαυνι⁵e ον ε᷑ Hounneldd Ldov. Quibus verbis satis indicat, Euripidis Heraclidas ante Aristoph. Equites scriptos esse sibi videri. Jam vero, quum frustra versus in Heraclidis quaeratur, comico similis, non, ut in simili causa, de duabus, quas ipse instituerit poeta, recensionibus tragoediae cogitaverunt(cfr. W9elcker de Gr. trag. I. p. 373), in quarum priore fortasse hic versus locum suum habuerit, quae argumentandi ratio quantas turbas in Euripidis Medea atque Iphig. Aulid. excitaverit, satis est notum, sed fidem huic scholio omnino de- negarunt, in nomine aut fabulae aut poetae scholiastam errasse affir- mantes. Ut vero concedam, erravisse saepius in nominibus poetarum et fabularum veteres hos scholiastas, ¹) quos interdum hariolando longius
1) cfr. quae scripsit Welcker. Gr. Tr. I. p. 165, 364 II. 456; Meinecke quaestt. scen. III. 36 et in diar. Narb. 1843 p. 188.
1*½


