Aufsatz 
De tempore, quo Heraclidas et composuisse et docuisse Euripides videatur et de nova tragoediam interpretandi ratione inde repetenda, commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

igitur occasione oblata, illa quidem quaesita diu, variis tamen negotiis repulsa, commentationem scripsi, quae agit de tempore Heraclidarum Euripidis, de ratione qua alii id investigare studuerint, de via quam qui de universa chronologia Euripidea scripserunt ingressi nonnulla neglexerint ejus constituendae argumenta, de nova denique interpretan- dae hujus tragoediae ratione, antiquae vetustateque robustae contraria. Quamquam enim jam multi fuerunt, qui tragoediae quum tempus accu- ratius definirent, quam non esset parvum ac leve interpretationis adju- mentum inde repetendum, recte judicarent, iis imprimis, ad quarum compositionem poeta non tam intimo animo jubente quam tempore, quo viveret, postulante excitatus esse videretur, in eo tamen illi constiterunt, neque quorsum id spectaret, satis exponentes, neque exempla propo- nentes, quatenus in tali fabula temporis sui quam argumenti rationem habere mallet poeta. Ita ad Heraclidas tragoediam qui accesserunt re- censendam atque illustrandam, eos confitendum est sane in ea re jam saepius studium suum collocasse et operam, ut tempus deſinirent, quo et scripta esset a poeta et docta: sed quid auxilii inde interpretationi petitum, quae explanationes obscuris et ambiguis rebus, quae defen- siones spuriis locis eo comparatae sint, frustra quaesiveris ab iis, qui, quae compositionis peccata sibi invenisse viderentur explanatores et grammatici, quoniam illos proxime ad eorum quos interpretarentur di- vinationem accessisse putabant, ea referre et vituperare quam excu- sare maluerunt. Quid? quod in definiendo Heraclidarum tempore plane ineptas video rationes illos secutos esse, qui illius tragoediae chronologiam nonnisi ex internis argumentis deducendam esse suspicati sunt. Etenim quum multa sint argumentorum genera et artificiosa et simplicia, ex quibus conjunctis, quo tempore acta sit antiqua tragoedia, concludi fa- cile queat, ut in quaque re, ubi arte critica factitanda aliquid est in- vestigandum, ita in hac externa et interna argumenta discernuntur. Externa vocari solent, quae a didascaliis, quas dicunt, singularum fa- bularum vel ab aliis antiquitatis testimoniis petuntur, quae optima ac certissima esse per se constat: sed quum, quemadmodum Aristophanis comoediarum, omnium ita tragoediarum quoque antiquis didascaliis tem- porum injuria non perpercerit, alia argumenta partim ex conjectura partim ex observatione diuturna quaerenda circumspiciuntur, tum ex universa tragoediae compositione deducenda et diligentia, qua in trac- tatione argumenti poeta versatus sit, et e sententiis partibusque tragoediae a poeta non tam ad personarum suarum mores quam ad rerum ex- trinsecus positarum conditionem suaeque aetatis ingenium expressis,