De tempore, duo Heraelidas et composuisse et docuisse Eu- ripides videatur et de nova eam tragœdiam interpretandl ratione inde repetenda, commentatio.
Circumspicienti multumque ac diu cogitanti, quid ex hujus instituti ratione antiquo usu recepti pro mea quantulacunque facultate lectoribus liberali doctrina politis neque ad utilitates voluptatesque omnia referenti- bus meisque discipulis offerrem nec pervulgatum nimis neque abstrusum, prae multis, quae in scriniis reposita occasionem in publicum prodeundi manumque corrigentem exspectarent, digna mihi quae accuratius exa- minaretur Euripidis tragoedia videbatur, cui nomen est Heraclidis, et amplum quaestionum campum praebens(quis enim est, qui rei tragicae Graecae paullo peritior ignoret, non tot exstare in illam tragoediam doctissimorum hominum merita nec tanta eam diligentia a Grammaticis esse adornatam, quanta ceteras,) neque huic praefandi necessitati, cui serviendum esse intelligo, ut ratio detur non modo negoti verum etiam otii mei, inepta, cujus interpretatio, anno proxime praeterlapso in se- cundo Ducalis nostri Gymnasii ordine a me exhibita, propter brevius temporis spatium Graccis litteris concessum majoremque ambitum ob- servationum et de antiqua tragoedia universa et de fabulae argumento et de pracstantissimi poetae vita ingenio virtute scriptis haud posset omnibus tragoediae partibus uberius explicandis satisfacere. Praeclara
1


