v
forma literarum, quae elegantes et ipsae ad dextram magis inclinant pro- piusque accedunt ad eam, qua utimur hodie, scribendi consuetudinem. Justinum inter et Ciceronem quatuor folia vacua sunt. Orationes Catili- narias qui exaravit librarius pallido atramento usus literas pinxit similiores iis, quae quatuor prioribus Justini libris apparent; vocabulorum compendia, quae habet plurima sibique propria, tertium scriptorem manifesto produnt. Vocales i et y nullo fere discrimine usurpantur; diphthongi ae et oe raro plene scriptae leguntur; ti plerumque est ci; nomina propria tantum non
omnia litera minori incipiunt; addere vix opus ubique i haberi nunquam 3.
Codex incipit sine ullo ornamento et sine ulla inscriptione. Literae initiales omissae omnes. Principio singulorum Justini librorum passim in- tegra vocabula desiderantur, mediis in lineis hic illic lacuna indicat voca- bulum aliquod deesse; quae omnia suo quidque loco notabimus. Inter sin- gulos Justini libros itemque inter Catilinarias orationes unius lineae spatium. Nulli nec librorum, nec orationum numeri. Ab omni undique parte margo trium ferme digitorum vacuus. Scholia margini adscripta sunt, sed per- pauca nec ea ullius momenti. Linearum in singulis paginis non idem numerus. In Justino ad summum XLIII habentur, nec fere minus XXXIX, in Cicerone triginta V vel VI; praeterea ab utraque parte lineae ad perpendiculum ductae sunt, quibus longitudines linearum definirentur. Justini libro primo et secundo ab eodem librario prologi rubro praescripti sunt, reliquorum ne vestigium quidem ullum. Quaecunque in libris octo prioribus leguntur literae maiores sive nominum propriorum, sive initio periodorum, sunt eae rubro colore decoratae, nomina propria maximam partem subductis rubris lineis sunt distincta, reliquo in codice nihil quidquam ornamenti in- venitur. Justino librarius nomen, ni fallor, suum subscripsit, verum lectu id difficillimum.


