VI
Quae si accuratius tecum expendas, facile concedes Fr. Hermanno codicem ad saeculum XV esse referendum. Verum tamen e bono aliquo et antiquo libro descriptus esse videtur, quippe qui non solum cum optimis quibusque libris saepissime consentiat, sed etiam proprias sibi quasdam habeat lectiones haud sane contemnendas. Quod ne quis temere a me iudi- catum existimet, conferat velim libri nostri lectiones cum iis, quas Bon- garsii codices exhibent omnium facile praestantissimi, quarum lectionum tanta plerumque est similitudo, quanta quae maxima. Unde facile aliquis suspicetur, huic ipsi Bongarsiorum familiae librum Marburgensem esse ac- censendum. Quae quum ita sint, vix arbitror futurum, ut iudicii me- mei propterea poeniteat, quod librarii sive negligentia, sive ignorantia permulta scribendi vitia sunt invecta apertaque exstant interpolationis vestigia iis maxime locis, quae cum recentioribus libris faciunt. Quidquid est: de
pretio codici statuendo viri docti iudicabunt ipsi ex iis, quae sequuntur.


