Aufsatz 
Variae lectiones, quas ex codice Justini Marburgensi, nunc primum collato / scrip. G. F. Eysell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

IV

suo quamque loco et ordine accurate perscripsi, sed etiam ubicunque maior aliqua scripturae diversitas in libris manu scriptis habetur, plerumgque libri Marburgensis lectionem consignavi, id quod propter criticas scriptoris difficultates supervacaneum vix cuiquam videatur. Qua opera commode supersedere potuimus in Cicerone, cuius ea sola notanda putavimus, quae ab editionis Orellianae verbis discrepant. Si qui forte fuerint, quibus nimia quadam cum diligentia hoc functus officio videar, ii quaeso hoc maxime nomine excusatum me velint, quod magis consentaneum arbitrabar scriptiunculae meae consilio vel parva quaeque immo quidquid mendosum ac procul dubio depravatum non reticere, quam meomet ipsius iudicio a

bonis mala seligere selectaque in medium proferre.

Antequam vero ad rem ipsam progredimur, haud alienum videtur

librum Marburgensem quam fieri potest brevissime describere.

Codex Marb. in bibliotheca academica asservatus formae est maximae,

foliorum CXXXII. Continet:

d. Justini historias Philippicas;

b. Ciceronis orationes Catilinarias quatuor cum glossariolo et aliis, quae Hermanno et ipsi mihi in fugam spatii adiecta videntur. Charta libri e subfusco flavescit. Nec literarum formae sibi constant, nec atramentum; unde facili negotio perspicitur non ab eodem librario codicem esse scriptum. A Justini inde libro primo ad caput usque tertium libri quinti atramentum habetur satis nigrum, licet hic illic vetustate iam pallescat in fuscum; literae minusculae satis elegantes stant ad sinistram paullulum inclinantes, vocum compendia pauciora eademque semper. A capite inde tertio libri quinti atramenti color temporis, opinor,

diuturnitate fuscus est factus; secundum librarium maxime declarat diversa