Auud prorsus argumentum tractanti mihi doctissimus Fr. Hermannus indicem suum misit librorum academiae Marburgensis manu scriptorum, in quo quum librum Justini et Ciceronis invenirem nondum collatum, facile animum induxi, relicto ad tempus quod meditabar argumento, hanc qua- lemcunque libri comparandi operam suscipere, fore ratus, ut et scriptoris commodis pro virili parte consulerem et meis criticae artis studiis aliquan- tum prospicerem. Quapropter capto consilio literis adii Rehmium et Her- mannum, viros doctissimos, bibliothecae Marburgensis praefectos, qui pro ea, qua et olim fuerunt et sunt hodie in me humanitate, librum mihi haud inviti miserunt. Quo facto per duos amplius menses cum Hinkelio amico quidquid otii a publico munere esset reliquum, huic comparandi negotio impendi. Nec est profecto, quod operae me nostrae poeniteat. Nam licet liber Marburgensis e recentiorum sit numero, haud tamen malae notae dicendus est commodeque in subsidium vocari poterit ab iis, qui criticis Justini et Ciceronis studiis vacant. Cuius rei copiam quam possem celer- rime viris doctis facturus hac usus sum scribendi occasione, quae singulis annis opportunissima nobis concessa est. Et Justinum quidem conferens
Duebnero duce non eas tantum lectiones, quae sunt propriae codicis nostri, 1* 5


