Aufsatz 
Salustianarum lectionum e duobus codicibus manuscriptis nuper repertis excerptarum symbola
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

Scriptura ipsa luculenta et distincta est, cademque perquam ele- gans, sine ullis ornamentis; litteris minusculis, tanta librarii diligentia, ut, si quam litteram perperam exaravit, non deleverit, sed puncto su- pra et subter scripto notarit, alia littera superne imposita. Ductus quidem litterarum eiusmodi sunt, ut ex rotundis illis et leniter flexis paulatim in fractos abeant, sed adhuc subrotundi sunt, et speciem ean- dem referunt quam specimina saeculi X apud MADILLON*)(Tab. XII.) exhibent. Lineas, in quibus versus scripsit librarius, neque atramento neque plumbagine aliove colore, sed stilo duxit, ne minimo quidem instrumenti ferrei vestigio. Numeri Arabici,(qui saeculo XII. demum 3

in consuetudinem venerunt,) nusquam comparent.

Orthographia(quae dicitur) codicis haec est; praeter punctum nulla omnino interpunctionis signa conspiciuntur. Id et ad finem minorum sententiarum, et post integras periodos, majuscula littera sequente, non certo aliquo loco, plerumque ad imam litterae partem collocatum est. Vocali: neque punctum neque virgula additur, nec usquam* breve sive finale adhibetur. Syllaba con vocabulorum compositorum non per inversum,(qui mos saec. XII. invaluit) sed c scribitur, et. voca- bula in fine versuum diremta signo divisionis plane carent. Compen- dia scribendi(praeter signum 9, pro terminatione us, quo saeculum XI. proditur) pauca; paucissimae siglae. Diphthongus ae, ex illorum saecu- dorum more, per e nudum, et SALuUSTIbsS simplici I scribitur. Ceterum illas scribendi rationes: volgus, vortere, oprumus, maxumus, Jaciundi,**) lubido, Senati consultum, omnis, codex noster prorsus ignorat, et:

vulgus, vertere, oprimus, Senatus consultum, omnes, habet constanter.

*) Mabillon de re diplomatica. Paris 1709. PFol. pag. 367. **¼) Semel tantum Catil. 46. exhidet perdundae reip; recte quidem; nimirum quis h. 1. Salustius ciceronem ex formula solemni loquendo secum reputantem facit.