4
quanta olim voluptate optimus scriptor iuvenem me perfudisset, ut,
CATIILINAMI legens sidera vertice tangere mihi viderer*).
Codex hic membranaceus(de chartaceo enim, cuius varias lec- tiones passim indicavi, alias agam) continet bellum Catilinarium(cuius cap. I— XXIII. iniuria temporis perierunt) et Jugurthinum(cui una plagula excisa est, 1. e. cap. LXXXII. LXXXIII. et prior pars eapitis LXXXIV.), litteris elegantissimis ab eadem manu scripta, in cuius locum ter tantummodo alia manus successit, prope aequalis. Neque perpessus est manus correctrices. Membranae sunt octonariae, tenues admodum, pellucidae, velut corneae, diligentissime laevigatae, et candidi olim coloris, qui ut atramentum, vetustate pallorem duxit! Nihil maculis deturpatum, nihil lacerum; facies externa omnino bene habita; nihil confusum glossis, sat multis quidem, sed vilioribus, quae pleraeque marginem, admodum latam, obsident, paucissimae in- ter versus sese intrudunt. In contextu denique ipso,(id quod codicis bonae notae existimatur), paucissima omissa, nihil transpositum est,
a capite usque ad calcem..
*) Salustium quðidem hodie a multis scholarum magistris immerito posthaberi, et, qua- si vero obsoletus sit et horridioris orationis scriptor, cum magno iuventutis damno, prope expelli e scholis video. Livium scilicet pueris in manus tradunt legendum, qui nondum e rudimentis grammaticis emerserint; tum vero mirihce gaudent, Sta. timque eos, vix una alteraque Coru. Nepotis vita perleocta, Sulio Caesare a limine belli Gallici salutato, ad Tdeis illas Livianas compellunt. Quo nihil perver.
sius esse potest. Namque, ut omittam alia, pueri'is natura in tam multiplex offi-
cium, quile est Livianae orationis comprehendendae et intelligendae, diduci nequit.
Est et alia huiusce rei ratio, ad quam spectant ea, quae SJoaun. v. Muller. Helveti-
carum rerum scriptor, ad amicum suum von Bonstetten seri
. Psit, in quibus eum his verbis hortatur: Lerne dein Dautsch im Catilinarium.
„


