[(Jaua. membranis aliquot, quae viginti SgENMECAn epistolas contine- bant, ante hos sex annos in tegumento libri alicuius detectis, ad eam rem, quantum quidem muneris ratio patiebatur, paululum conver- sus, diligentius attenderem, si quid veterum eiusmodi librorum, quo- rum haud exiguus numerus etiamnum latere putandus est, investigare exitioque eximere possem; forte fortuna accidit, ut duos SALuSTII co- dices, inter manus indoctas versantes, flebilemque sortem sibi exspec- tantes, chartaceum unum, alterum membranaceum nanciscerer, meos- que facere possem. Ille, forma maxima, recentior quidem(saeculo XIV. aut XV. exaratus esse videtur) sed haud spernendae auctoritatis, Catili- narium; alter membranaceus, multo vetustior et praestantior, utrum- que bellum continet. Quem cum curiosius inspexissem atque cum GERLAcCHII exemplari(Basil. MDCCCXXIV. 4.) quocum multis in lo- cis mirum quantum consentiret, passim contalissem, operae pretium me facturum esse credidi, si diligentius eum excuterem, et, quod boni inesset, cum viris doctis communicarem, quum praesertim hoc ipso tem- pore etiam SALUSTIANo operi lux quaedam et spes nova affulgere vi-
deatur.*) Et id quidem eo libentius facere decrevi, recordatus mecum
*) Vellem licuisset mihi inspicere scriptionem scholasticam cel- Daslit. Notitia co- dicis M. s. Salustii in bibliotheca. Rostoch. 1791. 8.; sed frustra quaesivi.
8


