— 5—
de libris, de libertate, de morte) superscripti sunt. In eo scribendo librarium, Ssiyve quisquis fuerit exempli illius, quod librarius noster sequutus est, auctor, ita versatum esse videmus, utepistolas mutata paullulum verborum structura praecideret alias aliis continuaret atque mutilaret. Omittendo enim epistolarum exordia partes- due extremas et quaecunque ad rem antiquariam mythologiam historiamque per- tinere viderentur, exempla item, et similitudines, quibus utitur Seneca, scripto- rumque, qui ab eo nominantur, sententias(nisi quod semel consilii sui oblitus ep. 49. negat Cycero etc. et ep. 25. Jocis adeo nomen intactum reliquit) ut epistolas mere morales clericorum in usum, ut videtur, concinnaret: in iis, quae de mori-
bus praecipit Seneca, presse eius verba sequitur, et textum vulgarem.
Superest ut de externa fragmenti nostri forma atque scripturae ratione pauca adiiciam. Constat plagulis octo moduli tertii ſive octonarii; quae dein- ceps sese excipiunt, ita ut epistolas XXIII. XXIV. XXV. XXVI. XXVII. XXVIII. XXIX. XXX. XXXII. XXXIV. XXXVI. XXXVII. XXXVIII. XXXIX. XL. XLI. XLIII. XLIV. XLV. XLVII. XLIX. L. Ll. sive epistolarum harum partes complectantur. Literae non vacillantes, charactere Longobardico, summa cum cura et elegantia exaratae sunt in pergamena spissa atque eximiae bonitatis, atramento ad modum nigro, nitentes lineis colore ductis. Initiales literae et tituli epistolarum rubro
colore picti sunt, hisque iidem literarum ductus sine molestis illis librariorum
scripturae ineptiis.
7
1795. pag. 93.) in quo aliae epistolae eontinuatae aliae in plures partes discerptae sint, textu earum passim a vulgato multum discedente. Ex talibus codicibus primas in Germania post typographiam iuventam editiones typis expressas esse puto, quae ut codex noster Senecam epitomatum exhibent, v. c. illam, cuius mentionem facit Mat- thiae(Progr. Observationes non nullae in Senecae epistolas. Francof. 1808.) cui titulus est: Annei Senece moralissimi ad Lucil. epistolarum epus. Lipsiae Saec. XV. typis expressa. Schweighaeuser quidem editionum epitomatarum caussam fuisse putat, quod primis temporibus post artem typographicam iuventam non cuiusvis fuisset univer-
sum epistolarum opus suo sibi aere comparare.


