Aufsatz 
De codicis membranacei fragmento L. Annaei Seneca aliquot epistolas continente
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

tari, praeterire occasionem. Qua data mirifice me lactatum esse eo libentius

fateor quo rarior librorum manu exaratorum facultas nobis est. Quamyvis mul-

tae enim monasteriorum bibliothecae vacue factae sint; illorum tamen, quibus hoc negotium erat mandatum, incuria levitate bonarumque artium igndrantia et

contemtu, aliorum denique hominum fraude factum est, ut libri vel pretiosissimi

et manu etiam exarati, quos multos ibi asservatos fuisse, ut sua sponte certum,

ita vulgo notum est, evanuerint, perierint et magnam partem delati sint

in vicum vendentem thus et odores,

Et piper, et quidquid chartis amicitur ineptis!

Quare, quum hae codicis latini reliquiae, quamvis male a bibliopegi cultro habitae, multisque partibus, exempli ipsius etiam, e quo librarius noster sua desumsit, culpa mutilae, quae primae apud nos sunt e latebris suis pro- tractae, eaedem, nisi evulgatae fuissent ultimae futurae esse viderentar, in adolescentium nostrorum gratiam, quo facilius adspectu ipso de codicum scrip- tura indicare possent, unius laciniae partem(ex ep. XXX.), externa scripturae et plagulae forma quam diligentissime servata, tabulae ligneae insculpendam atque ita oculis, quibus eiusmodi res subiici vult, repraesentandam curavi. Lectionum variarum, omissis, qui paucissimi sunt, erroribus librarii, recensum primum ita institui, ut non solum eas, quae a valgato editionum trium recen- tissimarum textu recederent, proponerem, sed eas quoque, quibus illarum textui in locis controversis suffragaretur fragmentum nostrum, de lectionibus ipsis raro iudicando. Deinde, ut ne abruptae et siccae voces fastidium crearent, integras, quoad fieri potuit exiguo prolusionis scholasticae spatio, sententias posui, scribendi compendiis servatis, quo ad legendum et conferendum excita- rentur discipuli nostri, vulgato etiam textu, ubi visum est, adiecto.

Manuscriptum autem hoc nostrum Nassoicum ex eo codicum genere est,

qui nonnisi excerpta ex Senecae epistolis continent(), quibus tituli sui(e. g.

(G) Eiusdem generis codicem Senecae epistolas complectentem Norimbergae in biblio- theca publica asservari refert Mannert(Miscellaneen diplomatischen Inhalts. Nürnb,