Aufsatz 
De codicis membranacei fragmento L. Annaei Seneca aliquot epistolas continente
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

Scriptura fragmenti ad illam proxime accedere videtur, quae saeculo XIII. et XIV. obtinuit. Scribendi compendia non ita multa sunt ut difficilem reddant lectionem. Voces in versuum fine diremtae quidem, sed dirimendi signa multo pallidiore atramento a manu seriore apposita, quae manus etiam accentum literae ài

superimposuit.

Syllaba con voces incipiens per totum fragmentum inversa litera scribi- tur. Interpunctiones nullae reperiuntur praeter punctum supra lineam mediae literae appositum, quod plerumque sequitur litera maiuscula.

-

Diphthongi ae loco semper e eimplex positum, et imitio periodorum a maius habet, quod sicut y uno puncto superimposito notatum signum vetustioris codicis Saeculo XII. scripti habetur. Nullum comparet v, sed semper scriptum

est uidere uult etc.

Aspiratio h, quae in aliis codicibus vocum a vocali incipientium multo maiorem numerum obsedit,(ut non solum v. g. hedem pro aedem, sed etiam in mediis vocabulis e. g. cohortus pro' coortus scriptum sit) in nostro uni tantum voca-

bulo ostium(hostium) additur.

Quod ad consonas, librarius in fine vocum utitur tam f longo quam s Drevi, atque pro aspiratione h in duabus vocibus, michi et nichit(miht et nihit). Archais- mum etiam retinet inserenda litera p inter mt et nt, semperque scribit temptare, contempsi, empturus(tentare, contemsi, emturus), item constanter cotidie; quam utramque orthographiae rationem in vetustissimis suis eodicibus se reperisse ait

cel. Schweighaeuser, in Praefatione suae edit. Senecae Epistolarum pag. 276.

Sed nolo esse longus; nam, ad quamcunque demum actatem fragmentum

nostrum referendum esse videatur, e bono exemplo exscriptum sit, necesse est,