6
et Popponis. Contra, ut melius intellegatur illud„⁴ο, haud alienum fuerit suspicari membrum quod- orationis intercidisse et addendum esse hoc fere sensu.
Antiquas igitur res eas cognovi, difficiles ad credendum cuique deinceps testimonio. Homines enim qua ingenii indole praediti esse solent, neque ii quidem indocti aut imperiti, sed quod maxime mirum. Athenienses, ut unum ex ingenti testimoniorum numero afferam, qui eruditione longe prae- tantissimi existimentur, falsa pro veris et compertis habere et alia aliis immiscere consueverunt, idque quod vix credas, fieri solet, etiamsi res sint patriae et domesticae. Tale quid etiam scholiastae ante oculos versatum esse videtur haec adjungenti: dsιε ενεννα οοtraken Aoxαioue rous doxodvτας σοσρονς EAAGdoc vε*, rt odde oProi doriεια⁴ oot rA iduæᷣ. Neque vero Classenus difficultates solvisse judicandus est; censet enim, verbis avrt EEic rexνανοιιᷣ commune illud nimiae credulitatis vitium satis demon- strari idque particula„do latius proferri et vocula„oðy exemplis comprobari. At nemini dubium esse potest, quin scriptor de iis hominibus solis cogitaverit, qui eadem eruditione essent instructi, qua ipse.
E enim minime ferendum est, quod quidam volunt, axν⁷οοοα h. l. pro plebe indocta et infima esse accipiendum, quum omnes Athenienses pari litterarum studio incitarentur et aemularentur. Cuius rei consequens esse videtur, verbis ol„do νοωπœℛσα cum ceteros Graecos tum maxime Athenienses spectari. Accedit, quod incuriae de rebus historicis, quae hominibus communis csse soleat, exempla nonnisi ex Graecorum historia petuntur. Quae quum ita sint, rectius fortasse et ad sensum accom- modatius totus locus gravis reprehensio putanda est scriptoris popularium, quorum nimia de rebus historicis levitas in proverbium abiit et gravissimis verbis a Cicerone et Juvenale perstringitur. Cf. Cic. pro Flacco 4. 10: testimoniorum religionem et fidem numquam ista natio coluit Juven. satirr. 10. 172: quidquid Graecia mendax audet in historia., Plura qui volet Kruegeri adeat librum, qui inscribitur Historisch-philologische Studien p. 88 und 177. Quod idem iisdem fere verbis Tacitus probro dat aetatis suae hominibus Ann. II. 88 extr.„dum vetera extollunt recentium incuriosi.“
Permirum sane nobis videri debet, quod quae hujus culpae vel incuriae exempla a Thucydide afferuntur, ea etiam ad Herodotum quadrare videamus. Quare alii Thucydidi propositum fuisse credunt, ut aemuli sui gloriam macula quadam adspergeret et palmam ei debitam sibi ipsi vindicaret. Alii, ut Classenus, vix dubitandum esse censent, quin auctor I. I. mente respexerit Herodotum. Ut mit- tauus illam qui fuerit usus ac familiaritas Thucydidi cum Herodoto difficilem ac paene desperatam, quaestionem, quae adeo a viris de rebus historicis peritissimis, ut a Dahlmanno, praefracte negatur, vix dici potest, illa Classeni vocabuli azodg interpretatione, qua sensu objectivo quem vocant accipien- dum videtur, quam parum profecerit. Quod contra, si omnino de illa Thucydis et Herodoti familiari- tate suspicari quid liceat, vocabnlo aνout non tam res ipsas, quae a Graecis memoriae prodita essent, quam rationem, qua litteris mandari et consignari solerent, minus accuratam et fidei historicae parum convenientem illustrari putandum est..
Quae duorum gravissimorum auctorum de rebus pervulgatis discrepantia si quaeratur, quomodo fieri potuerit, ut animos hominum occuparet easdem regiones incolentium, animum paullisper, quaeso, intendas, quam diligenter Lycurgi legibus praecautum fuerit, ne quid commercii Lacedaemoniis et aliis Graccis intercederet. Quid mirum, quod de lochi Pitanatae Lacedaemoniis solis ut videtur pervul- gatissimi conditione inter ceteros Graecos parum convenerit? Denique quae L. Herbstius Philol. p. 16. 329 Forbergium et Kaempfium emendaturus explicare studet, perlectis, non inesse mihi videbatur, cur a sententia proposita recederem.


