3
marum incrementis Athenienses omnium quae antehac gestae essent rerum principes atque acutores exstitisse satis apparet. Adde quod Classenus ipse cap. XV. adnotat, a capite quarto usque ad hunc locum auctori in animo esse demonstrare, nonnisi in mari Graecorum res augeri atque ampli- ficari posse. Conferre porro liceat quae de viribus utriusque civitatis(Atheniensium et Lacedaemoniorum) ponderandis cap. XVIII medio leguntur: 1 0% oot εν(Aausdανν Sc.) ατ⁴ QmQQ, ot ds(Aoννυαυάoo sc.) varcoi. Itemque juvat afferre quae paullo inferius sunt cap. XIX: ASνQνναυ☚ε ε τað re rd„ 6XE0 16 οeνν αßéνrec, nuus Xicr α eoiαυν ui Toiμμααᷣe roig nägt râarre éOεε u ενεέero aurolc sc. Aoνναεοσσ) Es rörde rν νπννέόινααοων2Qη di αηςσασασσηρ μέ̈ενυν do raà rto ore deεrd dαiꝓod rijc Suu‿ανας*νννννπασαη Neque vero jam offensioni erunt verba in ipso fine prooemii, verissimam qui- dem, sed de industria silentio obvolutam causam belli magnitudinem esse rerum Atheniensium Lace- daemoniis metum injicere aptam. Postremo, ne diutius in hoc commorer, huc referre liceat quod est legatorum Corinthiacorum responsum I. I. cap. CXI. 2α rsε viagh uαννααaᷣ ναα τ6 izde denioνovra (Sc. 9να‿νο9 8i dioẽ νμάνε*αοσννν να νμωάέ sc. Corinthii) ν πιοννι ν̈ονν τα»ααννα.
Quare novum modum et ordinem rerum in prooemio enarratarum proponere mihi placuit ita quidem, ut quae a capite secundo usque ad undevicesimum leguntur, ut a prooemii natura aliena secer- nenda et ad initium naarrationis ipsius sint revocanda totumque prooemium capitibus I, XX, XXI, XXII absolvatur. Neque vero minus rei consentaneum fuerit, id quod rerum et sententiarum ratione comprobatur, argumentum capitis vicesimi tertii ab ipso prooemio segregare et arctissime cum capite undevicesimo conjungere. Est enim ita comparatum, ut facultatum belli comparatio et calamitatum ingruentium enumeratio mirum quantum inter se conveniant aptissimeque omnia procedant.
Alia quidem rerum in ordinem descriptio Classeno magis probata est, sed ea, ut aegre adducar ad credendum, quippe qui locis quibusdam res et sententias nimio quodam artificio miraque con- jungat societate, ut quod scriptoris consilium ac ratio, quae belli conscribendi fuerit magnitudo et difficultas, denique quid de antiquae Graeciae statu existimandum sit haud facile discernas Sed de hac re paullo infra.
Jam vero ad explicandos locos quosdam difficiliores nos convertamus. De quo sententia Kaempfii (Quaestiones Thucydideae, Programm des Gymnasiums zu Neu-Ruppin 18 13) maxime mihi probatur dicentis: Quae hodie quoque ad intellegendum Thucydidem reliquae sunt difficultates, eae maximam partem nou ita videntur comparatae, ut depravata librorum scriptura conjectando quaerenda sit medela, aut a novorum codicum manu scriptorum ope subitam quandam lucem sperare liceat, sed longe plurimarum, si quid video, haec est natura, ut diligentius investiganda scriptoris mente ver- borumque, uti nunc scripta leguntur, sententia rectius interpretanda removeri debeant. Quare in animo est locos quosdam Thucydideos tractare, ad quorum sententiam evolvendam interpretibus ad conjecturas confugere placuit.
Ac primus locus, de quo disputaturi sumus, in capite primo est, ubi bis deinceps repetita par- ticula„ao iuterpretes maxime movit. Neque injuria id quidem. Quaeritur enim, unde illud primum yao pendeat. Alii ad praecedens participium d 9% referendum esse volunt hoc fere sensu: maxima rerum publicarum commotio facta est, quia scriptor ceterum hominum Graecorum genus ad alterutram partem discedere videbat, idque partim statim, partim etiam paulum deliberando. Quae sententiarum conjunctio rejicienda videtur, quia causa efficiens et quod confectum est miro sane ita confunduntur consortio. Rectius fortasse dicendum sit, verba: z2iννασσα α αἄem z. r. 1, conclusionen facere ex iis quae praecedunt verbis 6οπ dαeουνe ον neque causas iis afferri, quibus tanta rerum orta sit mutatio.
. 1*


