Aufsatz 
Kurze Übersicht über die Geschichte der Bibliothek des Königlichen Gymnasiums zu Hanau und Verzeichnis der alten Drucke derselben bis zur Mitte des 16. Jahrhunderts
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

idem cap. IV. extr. de Bello Jugurthino libri quasi se excusaturus se liberius altiusque processisse libero animo fatetur et ad inceptum redit verbis more Thucydideo in usum vocatis cap. V. init. Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Jurgurtha... gessit, primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit! Similiter paucis interjectis ita pergit: Sed(bezeichnend genug das mit dem vorhergehenden abbrechende sed) priusquam huiusce modi rei initium expedio, pauca supra repetam e. q. s.

Jam vero videamus gravissimum auctorem Tacitum. Annalium ejus prooemium uno compre- henditur capite, cujus in fine argumentum rerum propositarum paucis complectitur et deinde ad propositum progreditur eo modo, ut inter prooemium et rerum urbanarum status descriptionem(cap. XVI. init.) nulla prorsus intercedat communio. Pari ratione Historr. libr. I. cap. IV transitus fit a praefatione ad rem destinatam per conjunctionem ceterum. Quam particulam idem hoc loco valere, quod initio Belli Jugurthini voculam sed, per se patet. Nam quae sequitur status urbis descriptio quaeque mens exercituum, quis habitus provinciarum, quid in toto terrarum orbe validum, quid aegrum fuerit expositio, et quae sequntur verba: Finis Neronis, ut laetus primum... fuerat, ad introductionem historiae pertinere facile intellegas.

In Livii denique praefatione novo ac prope singulari artificio exponitur et quod optimum ratum- que maxime praemium percepturi sint, si quibus opus accuratius legere placeat, et quo animi motu ante opus ineundum auctor ipse percussus sit sive rerum nimio pondere sive earum atrocitate, adeo quidem, ut nimio vitiorum et morum depravatorum taedio affectus optimum censeat cum bonis Potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque incipere, ut orsis tanti operis successus prosperos dare placeat. En vide, quam brevibus circumcisum sit finibus viri animi magnitudine longe ditissimi praeclarissimum sane monumentum.

Haec fere praemittenda mihi videbantur ad totum locum capp. II XIX, qui est de descriptione antiquae Graeciae status, melius intellegendum. Quamquam enim non ignoro, totum hunc locum in- terpretes statuere de magnitudine belli conscribendi et de exiguitate rerum gestarum Graeciae pri- stinarum esse intellegendum, tamen alia prorsus explicandi ratio fortasse non rejicienda est, quippe quae Boehmii, Classeni et Steitzii¹) auctoritate quodammodo comprobetur. Accuratius enim legenti mihi id potissi- mum auctor agere videtur, ut magno Atheniensium studio et amore quo erat ductus, exemplis antiquitus traditis quibus artibus civitates tum temporis potentissimae ad tantum cum domesticarum tum mari- timarum fastigium a parvis incrementis evectae sint et qui factum sit, ut ex contentione de princi- patu Graeciae utrimque exorta superiores discesserint Athenienses demonstret, qui quidem navibus longe plurimum valerent. Quis enim prudens est quem fugiat, quantis laudibus passim scriptor Atheniensium opes praecipue maritimas prosecutus sit atque delectetur. Quae sententia ne cui mira aut temere dicta videatur, attentius is velim videat quae statim ab initio cap. II. extr. de coloniis in Joniam propter sterilitatem agri Attici dequctis leguntur. Neque minimum momentum afferre videtur non casu quodam factum esse, ut tota antiquae Graeciae descriptio conditionum comparatione opum utriusque civitatis eo tempore valentissimae absolvatur. Accedit quod cap. XXIII. extr. auctor it demonstratum, nimia in dies quasi crescente potentia Atheniensium commotos undique manus conseruisse. Quodsi quis quaerat, quae fuerit illa Atheniensium nimia potestas, rerum in primis mariti-

1)Ueber den Gedankengang im Proömium des Thukydides in Fleckeisens Jahrbb. 1861, 233 flgg.