Aufsatz 
Kurze Übersicht über die Geschichte der Bibliothek des Königlichen Gymnasiums zu Hanau und Verzeichnis der alten Drucke derselben bis zur Mitte des 16. Jahrhunderts
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Pars prior.

Quam vere quantoque omnium peritorum consensu dicta sint verba Mauricii Hauptii de Thucy- didis sermone describendo in analecton cap. LXX monentis cum nemo sit quem fugiat, ad Thucydidis sermonem intellegendum non prodesse caecam quandam gravissimi scriptoris admirationem, neque anxiam et operosam interpretum quorundam subtilitatem numquam nocuisse, multum autem prodesse informare animo imaginem hominis magno ingenio magnaque sapientia praediti totamque rerum gestarum perscribendarum rationem ad artis severitatem revocantis, huic elegantissimo judicio tum maxime prooemium subjiciendum esse statuo. Satis enim constat inter omnes, penes quos earum rerum judicium est, in prooemio explicando multas occurrere difficultates, sive modum et ordinem rerum conscriptarum respicis sive animum intendis locis quibusdam difficilioribus. Quamquam enim in hoc scriptore vel explicando vel emendando plurimum hac potissimum aetate a viris doctissimis operae et studii collocatum esse videmus, tamen qui probe noverit quo res sit loco, non inftiabitur, quantacumque sint illorum virorum de Thucydide interpretando merita, non paucos esse locos cum in orationibus tum maxime in prooemio, in quibus veram et integram scriptoris sententiam nondum satis cognitam atque perspectam habemus.

Ac primum quidem res ipsas in prooemio Thucydidis quod vulgo vocari solet expositas tenendum esse videtur, si cum aliorum scriptorum prooemiis comparare voles, solito latius extensas artioribusque finibus esse circumscribendas. Prooemii enim naturam et vim si recte intellego, ea sola est, qua quo consilio ductus quamque rationem in scribendo secutus sit scriptor explicetur Hanc fere viam ingressus est Sallustius in libro qui inscribitur De Conjuratione Catilinae. Qui quidem postquam in fine capitis quarti causas, quibus ductus opus suum scribere aggressus sit, paucis absolvit, cap. V. §. 9. ita pergit. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta majorum domi militiaeque... disserere.(Der Stoff selbst nachdem er in den Worten: Igitur de Catilinae conjuratione paucis absolvam das ProÜëmium erledigt glaubt gibt mir will es mich bedünken Veranlassung, weil der Moment mich an das Sittenge-

mälde des Staates gemahnte, weiter auszuholen und bündig darzustellen etc. etc. Pari usus brevitate 1