Aufsatz 
De Thucydidis extremo 1. I. capite altero disputatiuncula accedente in Herodoti 1. II. cap. 49 commentariolo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12 animum vreputet, vix acgreque sustinebit credere, Attico, illa scriben- ti, obrepsisse alienam a patrio sermone institutoque signiſicationem 1i⸗ utreulas; ac potius existimabit, a scriptore nomen, sua ipsius aetate paulo inferioris conditionis civibus proprium, ad illos prisci temporis cives adscripticios esse translatum. Sed ne dubites, testem satis ido- neum lubens excito, Xenophontem Atticum, qui in libro de Vect. cap. 2. de eadem re et ASd'nxu olxnru et us roενιles usurpat. Quod vero Thucydi- des, articulo adjecto, Nd ras tuer uzias Posuit, id neque perperam neque negligenter fecit, utpote rem illa aetate satis notam indicans. Haec itaque in ipsis verbis posita sunt; accedit extrinsecus, quod ea est circum jacen- tium continuorumque dictorum series, ut medium quod his intervenit, id ipsum, de quo agitur, Atticae addicant; ne superius advocem, in inferiore, quaeso, quamnam rem haec αeν EXα Postulat, sibi opposi- tum? Utrumque igitur, orationis nexus et Attici sermonis consuetudo, de eadem sententia inter se adeo congruunt sibique accedunt, ut confi- tendum sit, illam Atticae et incolarum in civitatem ad scriptorum lan- cem propendere aliquantum, suisque ponderibus alteram deprimere.

Ab hac itaque parte res eo profligata videtur, ut neque de subjec- to, neque de verborum Jad ds u᷑reilas sensu et constructione dubitare liceat. Jam ipsa enuntiati ratio formaque nobis consideranda est et aes- timanda; quae dijudicatio maxime particulam negantem et infiniti um au½a attingit. Sed nescio quo casu accidit, ut docti viri, hunc locum interpretantes, vim et potestatem particulae, quam sibi adsciscit pro- priam, prorsus negligerent et adeo non observarent, quasi qui orx auelas scriptum invenissent. Quocirca mirabar, qua ratione viris, sive Graecia subjecti partes subiret, sive Attica, satis prospere interpretationis even- tus procederet, eaque in medium proferretur sententia, quae ad ver-

borum sensum et structuram facilis, ad contextorum et annexorum ra-