Aufsatz 
De Thucydidis extremo 1. I. capite altero disputatiuncula accedente in Herodoti 1. II. cap. 49 commentariolo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11 quo modo verba α ας usranilas, utroque versa, ad enuntiati partes referri possint. Cum duae partes sint, qupliciter id fieri posse appa- ret. Semel enim ista vocabula, ad negantem enuntiati partem relata, oausam negandi subjicient, qua de causa quicquam non perinde aue- tum sit. Deinde vero, ad afftrmativam partem, aενν˙νιέμι, aptata, ipsum incremontum indicabunt, quo res, paululum putes, aucta vi- deatur. Alterum utrum cum optandum sit, vide, ne ea sit conditio, Atticamne malis subjecti vicem subire an Graeciam; advenasne, in se- dium communionem adscitos, opineris significari, an colonos, de sede pulsos profugosve. Utrimque enim haec controversa, singulis sin- gula; vel respondent, vel adversantur, nisi velimus, quicquam ab- soni a scriptore dictum esse. Proinde in alteram utram sententiam illa verba accipienda sunt: aut ob hominum migrationes ex terris res haud perinde auctas, aut advenis in civitatem adscriptis res non usque eo auc- tas. Quorum illud, ut sibi satis scriptor constet, non nisi ad Graeciam, hoc non nisi ad Allicam pertinere potest.

In his igitur controversis dijudicandis et quasi in librae lancis im- ponendis discrimen est positum. Nec profecto in medio relinquenda res est, sed, ut jam quod sentio interponam, est aliqua nec minima ejus sententiae ratio, quae cum Attica facit et cum incolis in cives ad- scriptis. Nam feri non potest, ut verba Ra rde usralas legenti, modo leviter Atticarum rerum gnarus sit, non succurrant illi Atheniensium metoeci,(latine inqullini dicuntur, incolae a Cicerone, Off. I, 34.) ma- xime cum meminisset, vocabula a nomine ducta, ³ετ ιεεαμιιν, lasrauxsi, aus- roiwncis aliaque, semper fere id habitatorum genus, vel eorum aliquam conditionem spectare; illud enim Gsrsieετe, Thuc. I, 12. quod in con- trariam sententiam accipiendum erat, auctoritate optimorum librorum migraxit et lectioni varexiver, locum fecit. Haeo, inquam, si quis apud

4