vel in exigua enuntiatione omnia singula suis momentis ponderari accu- rateque exigi saepe poscant, si possit modo et ratione docta opera lo- cata videri, Prospereque successisse. Deinde quoque operae pretium putabam fore, si, quem locum prave et perperam intellectum, opinio- nibus commentisque afflictum ac paene obrutum viderem, eum ad sanam germanamque sententiam revocassem, et recta interpretatione solutum et expeditum tali scriptori quasi restituissem.
Thucydides in prooemio operis sui, de magnitudine rerum, Pelo- ponesio bello gestarum, quas inde ab initio, sperans fore omnium su. pra hanc memoriam maximas, litteris consignare coeperat, pauca prae- fatus, deinde statim delapsus ad superiores atque antiquiores res, ha- rum memoriam, quantum ratio postulabat, repetit ordineque Persequi-
tur. IIlas antiquiores quidem, ait, ipsa vetustate jam paene esse obscu.
ratas; argumentis tamen indiciis que, quam longissime petitis, sibi fi-
dem factam, eas nec bellis neque in ceteris amplas magnasque fuisse. Graeciae enim tenuem ac deformem antiquitatem vel ex eo sibi cogni- tam esse, quod ne tutae quidem satis que firmae hominum sedes fuerint. Ipsos, neque commercio aut quadam naturalis legis communione con- junctos, neque opib us, armis, oppidis potentes, ad deserendos agros, male cultos, et mutandas sedes, parum firmatas, Prout validior quis- que irruperit jusseritre, pronos semper fuisse atque faciles; uberri- mam denique quamque Graeciae partem, ad hominum vices casusque maxime obnoxias, intestinis simul discordiis exhaustas esse, simul hos- tium insidiis petitas. Deinde haec verba deinceps:
T„ 2 7ο ATTX**,* ex rον ειπ mτ Mάeιν α 1ν A τ νκαm aauæστ adray,& eares xob 5 0½ Aν‿τ☚ν Aen 2 xaę A⸗eiud 76* Tο A⁴ον 00x Adναναισe 807, J.A 7A G gezzarles
ᷣ A AAAa 3 kolas A& m,Q0̈ĩ˙Q˖ vde νεᷣ dA EAAANos ei reAlae rA.
4 tær ir raurts, xag A*aious ei αrdras ι, ςᷣ ater 3„ Arτ⁴ιειν, xœh αιντα


