Aufsatz 
De Thucydidis extremo 1. I. capite altero disputatiuncula accedente in Herodoti 1. II. cap. 49 commentariolo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Whneanunnnnnnmnmnnnumumnnnüunmmunnnnnmnunminmm

Solemnia scholastica indicendi provinciam quam ob rem(An. Jos. Pisron, Matheseos PRorEsson, hoc suo anno non suooeperit, infirma viri atque diuturnior valetudo, non magis justa, quam iniqua ipsi et mo-- lesta causa fuit. lam enim per tres quatuor annos, qua utebatur col- lega dilectissimus valetudine, ea ars medica spe votisque longius ex- tracta, ac paene delusa est, subsidiis ut modo cedere, interdum cessisse videretur, modo recideret. Itaque curatione nondum satis adlevatum corpus, ingravescens denique identidem malum hanc provinciam aegro recusabat, quam ad me delegatam viderint lectores. Quod cum propius

jam instante tempore, nec fere opinato, accidisset, atque intelligerem,

in deligendo libelli argumento, propediem emittendi, horas non teren-

das esse, sed eam materiam mihi sumendam, quae satis in promptu es- set, neque operosius suggereretur: haud diu haesitans institui, diffi- ciliorem quendam locum Thucydidis brevi disputatione pertractare. Quod autem hunc potissimum locum mihi sumserim, de quo libellus in- scriptus est, et quem paulo inferius suppositurus sum, id duplici ra- tione feci: primum quod ex eo singulare prope videbam exemplum capi posse, ne rite interpretanti liceat, verborum dictorumque unum aut al- terum celeriter arripere atque inde temere coniicere quicquam et opi- nari, ceteraque ad tale arbitrium, velint nolint, accommodare, sed ut