Aufsatz 
Curarum in Xenophontis Atheniensis historiam graecam specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19.

tempore, innuunt sermocinantes, adversariorum Alcibiadis florentissi- mas res fuisse, ampliores et pristina illa ipsorum conditione et hac recenti, cum jam Alcibiades, reversus in patriam, plurimum in civi- tate polleret. 1 Id vero maxime in illos convenit, qui, imperio potiti, adversabantur huic viro. Docent Thucydides aliique:*5) Athenis, per factionem nobilium oppressa libertate populi, et republica ad qua- dringentos translata, saevitum esse in cives, idque non minimam par- tem odio metuque Alcibiadis; ipsum vero, ut alienum Paucorum impe- rio, a republica capessenda, quantum in illis fuisset, prohibitum, nec restitutum quidem esse in patriam. His de caussis eosdem, qui impo- tenti dominatione abuterentur, a reddendo civibus imperio abhorruisse; iras enim populi, opesque Alcibiadis pertimuisse. Tandem amicorum Alcibiadis opera rempublicam populo restitutam. Manebat, opinor, suspicio, homines, populi imperio semper infestos, maleque sibi con- scios, novis studere rebus, verentes, ne ira et licentia populi oppri- merentur. Itaque horum metum consolantur nostri oratores.»Placeant ipsis suae res. Non modo iis impunitatem dari, sed licere etiam per popu- lum, ne inferiore quidem dignitatis Ioco esse videantur, quam quo primis temporibus fuerint, iidem, qui posthao Potuissent perdere optimos, ipsique, soli relieti, hac ipsa de caussa satis accepti esse civibus, meliorum ducum inopia.&

Haud deest verbis tecta quaedam irrisio, nec irrisui ingrata ante

actarum rerum recordatio atque castigatio.

2 8 Oa d, dr τνυνꝙ πάασπQ Omo⁰ĩ ενo 2Mακέρνςm²αμαςννοσ τιοσ ein, roν τε

*. obερενν ντον τ νεέιι ενεέςσνεισ»Gυοννοωαουκάνννυνενασαν Tei νανταοσρꝙρννα.

²⁵) Thuc. VIII, 63. 66. 68. 70. 89. 91. Plut. Alc. 26. 27.