Aufsatz 
Curarum in Xenophontis Atheniensis historiam graecam specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

Hlinc viris doctis controversia mota est, disceptantibus, quaenam emendatio verior esset. Altera tantopere placebat Reizio, ³) ut etiam regulam quandam hac lectione illustraret, alteram probabant Zeunius et Shneiderus, et adiuvare cupiebant, loco Hell. II, 3, 25. allato. Horum sententiae Wolfius quoque aliquantulum favebat, modo ut exempla accu- zakioi eadem in forma ostenderentur.?*) Weiskius denique, neutro con- tentus, ex omnibus male consarcinata, rodg Ol6y areg αναονν Ʒννπαασα£ς, in tex- tum recepit, et quod magis mireris, haec quoque de uno Alcibiade in-

tellexit.

Attingunt vero hae variae lectiones id constructionis genus, quod iu attrahendo relativo olos ad praecedens nomen vel pronomen versa- tur. 10) Itaque non abs re fore videtur, de hoc ipso genere paucis disputare, vel saltem exemplorum vim experiri, unde colligi possit, quid de illis coniecturis vere statuendum sit. In hoc enim genere, ut monet Wolfius, plurimum usui exemplisque concedendum est. Exemplo- rum autem copia et varietas sic nobis comparanda erit, et quasi in numeros distribuenda, ut quid cuique vel simile vel dissimile sit, fa- cilius discernatur, atque inde cognosci queat, lquidnam in hoc attrae- nionis genere permittant usus ratioque, a quo abhorreant. Quidquid vero huius loci est, tripartito commode describi posse videtur. Nam

relativum, olog, aut proprium habet verbum, sibi adiectum, aut caret

8) I. 1. p. 80 seq. ²) in nota ad I. 1. p. 81.

2⁰) V. Matth. C. 473. Buttmann. g. 130. Fischer. anim. ad Well. III, a. 337. 7