Aufsatz 
Curarum in Xenophontis Atheniensis historiam graecam specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

et nuperrime ²*) nos sperare jussit, varias fectiones, quas ipse exeer- psisset et consignasset, magni aestimandam praebituras esse materiem emendandis castigandisque, cum aliis veterum Graecorum scriptis, tum huic Historiae Xenophonteae. Num, quae de hac ipsa bene promiserit Vir Cl. bene quoque proventura sint, nondum satis, quod sciam, ex- ploratum est, sed cognoscent sine dubio, quibus istam lectionum varie- tatem contigerit inspicere. Ut nunc est, insident in vulgatis libri tex- tis multa eiusmodi, quae ingenia exerceant exercuerintque, loca vel suspecta, vel obscuriora. Libere tamen profiteor, horum nonnulla mihi eiusmodi visa esse, in quibus frustra haeserint viri docti, falso suspecta, temere coniecturis tentata, commentisque obscurata. Quae cum mihi in perlustrando libro annotaverim, eorum pauca, in animo est, hac prolusionis scholasticae potestate facta, in medio proponere, hoc consilio, ut in his vel accuratae explicationis vel lenioris medelae periculum faciam. Sed' in eligenda tractandaque hac materia, eam mihi putabam rationem ineundam esse, qua tirones nostri aliquem, si vel- lent, percipere possent fructum, vel aliquid addiscentes, vel saltem ante partorum adhibentes memoriam. Quare si in hoc enarrandi, et argumentis exemplisque probandi genere aliqua prolixiora esse videan- tur, oro, haec alumnorum studiis lectores benevoli condonent, mihi- que faveant.

2) Hritische Bibliothek für das Schul- und Unterrichtswesen. III. Jahr- gang, 2 und 3.