Nchophantis, Attici, Historiam graecam adhue multum indigere subsidiis atque ope artis criticae, viri docti testantur, qui emendando illustran- doque libro suam impenderunt operam. Doctrina, quamvis egregia, instructi, ingeniique acumine usi, nec veterum editionum commenta- riorumque destituti praesidiis, ipsi fatentur, molesteque ferunt, se non omnihbus satis mederi potuisse, quae indagassent suspecta, menda, lacunas. Ne vero aliquis existimet, id levitatis et incuriae culpa conti- gisse, vetat rata meritorum laus, quae habetur Hutchinsono, Moro, Schnei- dero, aliisque. Itaque si qua a praestantissimis viris in texto relicta sint, quae impeditiorem reddant libri lectionem, quam pro molli face- toque auctoris ingenio, atque oratione, ceteroquin nec salebrosa neque obscura, jure haeec inopiae tribuuntur apparatus critici. Haud temere enim monuit Wolſius, in epistola ad Schneiderum, editiones huc usque vul- gatas ex unius membranae rivulis videri ductas; itaque a bonis codici- bus opem esse exspectandam. Quam spem ne abiiceremus, prospexit novissimus Xenophonteorum operum editor et interpres Gallus, Gailius,
qui, collatis sat multis libris manu scriptis Parisiensibus, jam antehac


